Charter Document - 00200114

Charter Document - 00200114


Charter Number: 00200114
Cartulary Title: The Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wintoniam in octauis sancte Trinitatis anno regis Johannis decimo Coram ipso domino Rege Simone de Pateshulle Jacobo de Poterne Henrico de ponte Audemer[] Justic[] et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus Inter Laurencium abbatem de Wardon petentem et Wiskardum Leidet et Margeriam uxorem suam tenentes per ipsum Wiskardum positum loco ipsius Margerie ad lucrandum vel perdendum De redditu xv solidorum in Straton et in Hulmo et de redditu iiij solidorum in Sotton unde placitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod idem abbas remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis predictis Wiswardi et Margerie et heredibus ipsius Margerie totum jus et clamium quod ipse habuit in predicto redditu xv sol in Straton et in predicto redditu iiij sol in Suttona in perpetuum Et pro hac remissione et quieta clamatione et fine et concordia iidem Wiskard et Margeria remiserunt et quietam clamauerunt de se et heredibus ipsius Margerie predicto abbati et conuentui de Wardon et eorum successoribus j marcam argenti quam ipsi eis reddere consueuerunt per annum de pastura ad cc oues in uilla de Wardon per finem factum inde alia uice inter ipsos Wiskardum et Margeriam et abbatem et conuentum de Wardon Ita quod ipsi abbas et conuentus et eorum successores pasturam illam habeant et teneant de cetero in liberam et puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni seruitio seculari et exactione

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wintoniam in octauis sancte Trinitatis anno regis Johannis decimodate Coram ipso domino Rege Simone de Pateshullename Jacobo de Poternename Henrico de ponte Audemername[] Justicname[] et aliis fidelibus domini Regis tunc ibi presentibus Inter Laurencium abbatem de Wardonname petentem et Wiskardum Leidetname et Margeriam uxoremname suam tenentes per ipsum Wiskardumname positum loco ipsius Margeriename ad lucrandum vel perdendum De redditu xvnumeral solidorum in Straton et in Hulmo et de redditu iiijnumeral solidorum in Sotton unde placitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod idem abbasname remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis predictis Wiswardiname et Margeriename et heredibus ipsius Margeriename totum jus et clamium quod ipse habuit in predicto redditu xvnumeral sol in Straton et in predicto redditu iiijnumeral sol in Suttona in perpetuum Et pro hac remissione et quieta clamatione et fine et concordia iidem Wiskardname et Margerianame remiserunt et quietam clamauerunt de se et heredibus ipsius Margeriename predicto abbatiname et conuentui de Wardonname et eorum successoribus jnumeral marcam argenti quam ipsi eis reddere consueuerunt per annum de pastura ad cc ouesnumeral in uilla de Wardon per finem factum inde alia uice inter ipsos Wiskardumname et Margeriamname et abbatemname et conuentum de Wardonname Ita quod ipsi abbasname et conuentusname et eorum successores pasturam illam habeant et teneant de cetero in liberam et puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni seruitio seculari et exactione