Charter Document - 00200094

Charter Document - 00200094


Charter Number: 00200094
Cartulary Title: The Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Anno gracie millesimo cclxxix cum placitum motum fuisset coram Justic[] domini Regis domino Roberto Fulcone et domino Roberto Malet ad hoc assignatis apud Leyton Inter Abbatem de Wardon[] et Priorem de Caldewelle ex una parte defendentes et Nicholaum Blauncoste de Bydenham de quadam communa pasture in eadem villa per breue noue disseisine contra eosdem ex altera parte querentem assisaque esset arramiata et capta coram prefatis Justic[] Volentes dicti Abbas Prior et conuentus conuincere juratores assise predicte quod falsum fecerunt sacramentum attinctam coram domino Radulpho de Hengeham et domino Petro Loryng impetrauerunt atque in hunc modum in reformacione pacis lis sopita est Videlicet quod dominus Radulphus Passelewe et libere tenentes sui scilicet Nicholaus Blauncoste Thomas Burnard Willelmus Dauid Will Bonde Willelmus Johan Johannes de Mudbrok Ricardus faber Robertus [dolf] similiter Nicholaus Passelewe et libere tenentes sui scilicet Robertus Passelewe Robertus Astel Ricardus filius Thome Stephanus [prioffeld] et Paganus de Forde pro se et heredibus suis et assignatis suis concesserunt quod predicti Abbas Prior et conuentus et eorum successores de cetero in perpetuum habeant et teneant in defenso totum pratum suum de Kyngesmade a primo die Marcii singulis annis quousque fena predicti prati fuerint asportata seu cariata ita sane quod in fraudem eorum qui in eodem prato communam habere debent et solent fena nimis morose non detineantur Quod si post octo dies post fena leuata dicta fena in eodem prato remanserint nisi aeris intemperies impedierit cum animalibus introibunt libere tenentes predicti exceptis porcis qui nunquam dictum pratum intrabunt ad pasciendum In cuius rei testimonium huic scripto in modum cirographi confecto Abbas Prior et conuentus predicti parti penes libere tenentes de Bydenham remanenti sigilla sua apposuerunt Et dominus Radulphus Passelewe et Nicholaus de eadem et libere tenentes eorum partibus penes predictos Abbatem Priorem et conuentum commorantibus sigilla sua apposuerunt Hiis testibus domino Radulpho de Hengeham domino Petro Loryng domino Waltero Trayly domino Radulpho de Goldyngton domino Gaufrido Rodlond domino Radulpho de Merston domino Roberto de Crewker et aliis Datum apud Bedeford dominica media in quadragesima anno gracie millesimo cclxxx regni regis Edwardi octauo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Anno gracie millesimo cclxxixdate cum placitum motum fuisset coram Justicname[] domini Regis domino Roberto Fulconename et domino Roberto Maletname ad hoc assignatis apud Leyton Inter Abbatem de Wardonname[] et Priorem de Caldewellename ex una parte defendentes et Nicholaum Blauncoste de Bydenhamname de quadam communa pasture in eadem villa per breue noue disseisine contra eosdem ex altera parte querentem assisaque esset arramiata et capta coram prefatis Justicname[] Volentes dicti Abbasname Priorname et conuentusname conuincere juratores assise predicte quod falsum fecerunt sacramentum attinctam coram domino Radulpho de Hengehamname et domino Petro Loryngname impetrauerunt atque in hunc modum in reformacione pacis lis sopita est Videlicet quod dominus Radulphus Passelewename et libere tenentes sui scilicet Nicholaus Blauncostename Thomas Burnardname Willelmus Dauidname Will Bondename Willelmus Johanname Johannes de Mudbrokname Ricardus fabername Robertus [dolf]name similiter Nicholaus Passelewename et libere tenentes sui scilicet Robertus Passelewename Robertus Astelname Ricardus filius Thomename Stephanus [prioffeld]name et Paganus de Fordename pro se et heredibus suis et assignatis suis concesserunt quod predicti Abbasname Priorname et conuentusname et eorum successores de cetero in perpetuum habeant et teneant in defenso totum pratum suum de Kyngesmade a primo die Marcii singulis annis quousque fena predicti prati fuerint asportata seu cariata ita sane quod in fraudem eorum qui in eodem prato communam habere debent et solent fena nimis morose non detineantur Quod si post octo dies post fena leuata dicta fena in eodem prato remanserint nisi aeris intemperies impedierit cum animalibus introibunt libere tenentes predicti exceptis porcis qui nunquam dictum pratum intrabunt ad pasciendum In cuius rei testimonium huic scripto in modum cirographi confecto Abbasname Priorname et conuentusname predicti parti penes libere tenentes de Bydenham remanenti sigilla sua apposuerunt Et dominus Radulphus Passelewename et Nicholausname de eadem et libere tenentes eorum partibus penes predictos Abbatemname Prioremname et conuentumname commorantibus sigilla sua apposuerunt Hiis testibus domino Radulpho de Hengehamname domino Petro Loryngname domino Waltero Traylyname domino Radulpho de Goldyngtonname domino Gaufrido Rodlondname domino Radulpho de Merstonname domino Roberto de Crewkername et aliis Datum apud Bedefordlocation dominica media in quadragesima anno gracie millesimo cclxxx regni regis Edwardi octauodate