Charter Document - 00180191

Charter Document - 00180191


Charter Number: 00180191
Cartulary Title: Feudal Documents from the Abbey of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis sancte ecclesie fidelibus tam clericis quam laicis tam presentibus quam futuris Comes Gaufredus de Magneuilla secundus salutem Quoniam ea que intuitu Dei et caritatis sanctis impenduntur ecclesiis in lucem desiderant celebrari et perpetuo debent uigore confirmari uniuersitati uestre notum fieri procuraui quod Guarinus Geroldi filius assensu meo pro salute anime sue donauit et concessit monasterio beati Edmundi et donato abbati Hugoni eiusdem loci atque conuentui in perpetuam elemosinam vi librates terre sue in Sebrichtesworde habend et possidendas liberas et immunes et quietas ab omni seculari seruicio in perpetuum Quam illius donationem et ego intuitu Dei et sue fidelitatis quam mihi illesam prestit et exhibuit confirmaui et corroboraui et uoluntate et assensu et carta mea cum predicta libertate et immunitate et quiete ab omni seruicio Testes sunt Mater mea Comitissa Rahais Henricus filius Geroldi et ceteri

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Uniuersis sancte ecclesie fidelibus tam clericis quam laicis tam presentibus quam futuris Comes Gaufredus de Magneuilla secundusname salutem Quoniam ea que intuitu Dei et caritatis sanctis impenduntur ecclesiis in lucem desiderant celebrari et perpetuo debent uigore confirmari uniuersitati uestre notum fieri procuraui quod Guarinus Geroldi filiusname assensu meo pro salute anime sue donauit et concessit monasterio beati Edmundiname et donato abbati Hugoniname eiusdem loci atque conuentui in perpetuam elemosinam vinumeral librates terre sue in Sebrichtesworde habend et possidendas liberas et immunes et quietas ab omni seculari seruicio in perpetuum Quam illius donationem et ego intuitu Dei et sue fidelitatis quam mihi illesam prestit et exhibuit confirmaui et corroboraui et uoluntate et assensu et carta mea cum predicta libertate et immunitate et quiete ab omni seruicio Testes sunt Mater mea Comitissa Rahaisname Henricus filius Geroldiname et ceteri