Charter Document - 00180189
Charter Number: | 00180189 |
---|---|
Cartulary Title: | Feudal Documents from the Abbey of Bury St. Edmunds |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1160 - 1161 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henrico regi Angl[] karissimo domino suo Gwarinus filius Geroldi fidelis suus salutem et fidelitatem In nouissimis agens et uiam uniuerse carnis ingrediens domine mi karissime uos alloquor neque uos ulterius uisurus nec a uobis uidendus Exaudite obsecro extrema uerba que non iam tam a corpore ueniunt quod sentio defectissimum quam ab anxiis affectibus anime Beato Edmundo tradidi me te emancipaui siue uicturus sum siue moriturus In ea fide quam uobis debui et debeo uobis consulo ut uos beatum martyrem cum summa reuerentia ametis et honoretis et ecclesiam suam quam uideo et sentio hoc esse uobis utile et uestris et in hiis que sunt apud Deum et in hiis que sunt apud seculum Preterea karissime domine supplico uobis et obsecro ut si unquam uobis placuit uita mea in hac nouissima prece mea uestram gratiam et misericordiam in me declaretis ut predictam ecclesiam et abbatem eius et conuentum qui miserabile corpus meum hospitaturi sunt qui promisera anima mea separaliter interuenturi sunt ita pro misericordia Dei et salute uestra et mea et honore uestro et meo manuteneatis et promoueatis ut in hoc appareat si unquam placuerim uobis Nobilitati uestre atque clementie committo et commendo fratres meos et parentes ceteros et amicos Illud autem est mihi necessarium summum opere ut sciatis quod ego beato Edmundo domino meo aduocato meo et hospiti meo dedi vi libratas terre in Sabrichtesworde Manutenete eas karissime domine Confirmate eas pro amore dei et meo predicte ecclesie ea firmate quam nulla ualeat improbitas uiolare uel anime mee auferre Domine karissime anima mea uos salutat uos inquam anima mea extrema salutatione Ualete perpetua prosperitate
Markups
Names Markup:
Henrico regi Anglname[] karissimo domino suo Gwarinus filius Geroldiname fidelis suus salutem et fidelitatem In nouissimis agens et uiam uniuerse carnis ingrediens domine mi karissime uos alloquor neque uos ulterius uisurus nec a uobis uidendus Exaudite obsecro extrema uerba que non iam tam a corpore ueniunt quod sentio defectissimum quam ab anxiis affectibus anime Beato Edmundo tradidi me te emancipaui siue uicturus sum siue moriturus In ea fide quam uobis debui et debeo uobis consulo ut uos beatum martyrem cum summa reuerentia ametis et honoretis et ecclesiam suam quam uideo et sentio hoc esse uobis utile et uestris et in hiis que sunt apud Deum et in hiis que sunt apud seculum Preterea karissime domine supplico uobis et obsecro ut si unquam uobis placuit uita mea in hac nouissima prece mea uestram gratiam et misericordiam in me declaretis ut predictam ecclesiam et abbatemname eius et conuentumname qui miserabile corpus meum hospitaturi sunt qui promisera anima mea separaliter interuenturi sunt ita pro misericordia Dei et salute uestra et mea et honore uestro et meo manuteneatis et promoueatis ut in hoc appareat si unquam placuerim uobis Nobilitati uestre atque clementie committo et commendo fratres meos et parentes ceteros et amicos Illud autem est mihi necessarium summum opere ut sciatis quod ego beato Edmundo domino meo aduocato meo et hospitiname meo dedi vinumeral libratas terre in Sabrichtesworde Manutenete eas karissime domine Confirmate eas pro amore dei et meo predicte ecclesie ea firmate quam nulla ualeat improbitas uiolare uel anime mee auferre Domine karissime anima mea uos salutat uos inquam anima mea extrema salutatione Ualete perpetua prosperitate