Charter Document - 00180147

Charter Document - 00180147


Charter Number: 00180147
Cartulary Title: Feudal Documents from the Abbey of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1156 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Ch. Suffolk 4

Charter:

Hugo dei gratia abbas sancti Edmundi et conuentus omnibus hominibus et fidelibus sancti Edmundi francis et anglis salutem Sciatis quod nos concessimus et presenti carta nostra confirmauimus Willelmo filio Leonis et heredibus suis post eum manerium de Hemmegredhe cum omnibus pertinentiis suis in feudo et hereditate Tenendum de sancto Edmundo et de altari et de nobis Preterea concessimus predicto Willelmo et heredibus suis post eum totam illam terram quam pater suus Leo tenuit in Westleia de aula de Fornham et terram quam tenuit in Cheuentona de aula de Cheuentona et terram quam tenuit in Sexham de aula de Sexham cum omnibus ad illas pertinentibus sicut predecessor noster bone memorie Anselmus abbas omnia illa predicto Leoni dedit et concessit et carta sue idem confirmauit et heredibus suis per idem seruitium quod carte prenominati Leonis testantur Scilicet de Hemmegr c et x solidos annuatim reddendos statutis terminis et de terra de Westleia iiii solidos ad aulam de Fornham et de terra de Cheuentona iii solidos ad aulam de Cheuenton et de terra de Sexham xii denarios ad aulam de Sexham Quare uolumus et firmiter precipimus quod predictus Willelmus et heredes sui post eum prenominatas terras teneant bene et in pace libere et quiete in omnibus rebus sicut pater suus unquam melius et liberius et quietius tenuit His testibus Magistro Gaufrido de Constantin Magistro Iordano de Ros Radulfo Brian Magistro Henrico Herberto clerico Benedicto presbitero Roberto de Chochefeld Ernaldo de Herlaue conestabulario Osberto de Glanuilla Radulfo de Halsteda Iohanne de Halsteda Fulchero de Bradefeld Willelmo de Sexham Normanno de Risebi Alexandro de Wridewell Alexandro de Weluetham Waltero filio suo Roberto de Horningesherthe Gilberto filio Radulfi Unfrido filio Drogonis Ricardo fratre suo Iohanne filio Leonis Helia pincerna Vitali Hugone de Biuford Hugone de Columbers Osberto Auenant Triano Bodino