Charter Document - 00180113

Charter Document - 00180113


Charter Number: 00180113
Cartulary Title: Feudal Documents from the Abbey of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1121 - 1138
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Anselmus dei gratia abbas Sancti Edmundi omnibus baronibus et hominibus suis Francis et Anglis omnibusque successoribus suis salutem Noti fico vobis quod hec sunt consuetudines quas burgenses Sancti Edmundi diracionaverunt coram me in curia mea se habuisse et tempore Edwardi regis et temporibus Willelmi regis et filiorum eius Willelmi et Henrici et temporibus antecessorum meorum videlicet Baldwini abbatis et ceterorum abbatum et quas eis concessu tocius conventus Sancti Edmundi concessi et confirmavi Igitur consuetudo illorum est invenire viij homines per annum de iiij custodiis per noctem ad villam custodiendam et in festo Sancti Edmundi xvj homines per iiij portas scilicet duos homines in die et totidem in nocte et similiter per xij dies natalis domini Invenient etiam iiij janitores per annum ad iiij portas Quinta autem porta id est orientalis porta est in manu abbatis Si autem opus fuerit sacrista inveniet materiem portarum et burgenses parabunt eas Quod si fossatum quo villa circumdatur reparari debet si milites de abbatia et liberi sokemanni ibi operantur tunc burgenses ibi operabuntur sicuti milites sive sokemanni quia illud opus non pertinet magis ad burgenses quam ad milites Quicunque habet in villa Sancti Edmundi maisuras de burgali terra pro singulis maisuris dabit per annum preposito singulos obulos ad duos terminos ad Pentecosten et ad festum Sancti Martini Preterea non debent ire extra villa Sancti Edmundi ad hundredum nec ad comitatum neque ad ullum placitum ut implicarentur nisi ad suum portem antemos Si quis burgensium habet terram in villa Sancti Edmundi de patrimonio suo vel si eam emit vel adquirit legaliter in villa vel in foro et illam tenuerit uno anno et uno die sine calumpnia et hoc possit derationare per testimonium burgensium post non respondebit alicui calumniatori ex adverso venienti Hanc autem necessitate cogente si non habet filium vel proximum parentem qui voluerit et potuerit ei dare tantum pro ea quantum aliquis alius vendet cui voluerit intra feudum Sancti Edmundi sine omni licentia prepositi uxoris filiorum et omnium parentum Si quis prestiterit suam pecuniam alicui infra vel extra villam et non poterit eam habere ad terminum statutum et hoc fuerit recognitum in ipsa villa accipiet namiam pro ea Si autem inde vadimonium habuerit et hoc tenuerit per integrum annum et unum diem et debitor illud digniore sive deliberare noluerit et hoc fuerit recognitum vendet vadimonium coram bonis testibus quantum poterit et inde suam pecuniam capiet Si quid autem superfuerit reddet illi Si vero inde totam suam pecuniam habere non poterit iterum namiam capiet pro hoc quod illi deest Si quis adquisivit terram in eadem villa que fuisset de burgali consuetudine quicunque ille sit faciet consuetudinem quam illa terra facere consuevit Et hii sunt testes Taleboth prior Siredus Ednothus Ordingus Gorelmus Herveus sacrista Adam dapifer Wlwardus clericus Gilebertus filius Fulceri Willelmus filius Ailboldi Radulfus de Lodnes Gilebertus de Lodnes Ricardus de Lodnes Rogerus de Gerssing Radulfus de Bukeham Hugo de Kersing Rodbertus de Haltsted Ailbricus de Capeles Ailmer de Hwatefelde Leomerus de Berningeham Berardus nepos eius Brian Oswardus Willelmus filius Petri Reinaldus leo Radulfus constabularius Osbernus pincerna Galfridus de Meleford Johannes de Valle Rodbertus Malet