Charter Document - 00170135
| Charter Number: | 00170135 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Sandford Cartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Obligation |
| Date: | 1253 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Petrus Toraldi Oxonie salutem in domino Noueritis me obligasse seldam meam sub solario quod quondam fuit Henrici filii Euu pro viginti solidis in quibus Edmundus filius meus coram domino priore sancte Radegunde Douere ob suam manifestam contumatiam iuditialiter fuit condemnatus ad satisfaciendum magistro et fratribus militie Templi in Anglie pro uoluntate dictorum magistri et fratrum ad Natale Domini anno gratie MCCL tercio Datum apud Couele die beati Andree apostoli In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Et si non satisfecerit infra predictum terminum nominatum selda quiete remanebit dicte militie Templi cum pertinentiis suis saluo tamen capitalibus dominis feodi illius quod eis exinde debetur Hiis testibus Radulpho de Walecliue Ricardo bailliuo domini comitis Warrennie domino Iohanne capellano domino Milone capellano Alano de Kele clerico et aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus [] Petrus Toraldi Oxoniename salutem in domino Noueritis me obligasse seldam meam sub solario quod quondam fuit Henrici filii Euuname pro viginti solidis in quibus Edmundus filiusname meus coram domino priore sancte Radegunde Douerename ob suam manifestam contumatiam iuditialiter fuit condemnatus ad satisfaciendum magistroname et fratribus militie Templi in Angliename pro uoluntate dictorum magistriname et fratrumname ad Natale Domini anno gratie MCCL terciodate Datum apud Couele die beati Andree apostolilocation In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Et si non satisfecerit infra predictum terminum nominatum selda quiete remanebit dicte militie Templiname cum pertinentiis suis saluo tamen capitalibus dominis feodi illius quod eis exinde debetur Hiis testibus Radulpho de Walecliuename Ricardo bailliuo domini comitis Warrenniename domino Iohanne capellanoname domino Milone capellanoname Alano de Kele clericoname et aliis
