Charter Document - 00170103
Charter Number: | 00170103 |
---|---|
Cartulary Title: | The Sandford Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Bernardus Mulet dilectis et fidelibus suis uniuersis hominibus suis de Horsepath inferiori et superiori salutem in domino Uniuersitati uestre significo quod ego per assensum et uoluntatem Bernardi Mulet filii mei et heredis dimisi fratribus militie Templi totam terram meam de predictis Horsepath cum omnibus ad me et ad heredes meos pertinentibus ad feodi firmam Ideo mando uniuersitati uestre firmiter precipiens quatinus decetero in perpetuum dictis fratribus militie Templi sitis sicut dominis uestris intendentes [et] eisdem omnia seruitia et omnes consuetudines in omnibus que mihi debuistis facere et consueuistis faciatis In huius igitur rei testimonium has litteras nostras patentes sigillo meo munitas uobis uniuersis transmitto Actum apud Aymund anno gratie mccxxv mense Iulio
Markups
Names Markup:
Bernardus Muletname dilectis et fidelibus suis uniuersis hominibus suis de Horsepath inferiori et superiori salutem in domino Uniuersitati uestre significo quod ego per assensum et uoluntatem Bernardi Mulet filiiname mei et heredis dimisi fratribus militie Templiname totam terram meam de predictis Horsepath cum omnibus ad me et ad heredes meos pertinentibus ad feodi firmam Ideo mando uniuersitati uestre firmiter precipiens quatinus decetero in perpetuum dictis fratribus militie Templiname sitis sicut dominis uestris intendentes [et] eisdem omnia seruitia et omnes consuetudines in omnibus que mihi debuistis facere et consueuistis faciatis In huius igitur rei testimonium has litteras nostras patentes sigillo meo munitas uobis uniuersis transmitto Actum apud Aymundlocation anno gratie mccxxv mense Iuliodate