Charter Document - 00170048

Charter Document - 00170048


Charter Number: 00170048
Cartulary Title: The Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1220
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octavis sancti Martini anno regni regis Henrici filii regis Iohannis v coram Roberto de Uer comite Oxon[ie] Martino de Patishulle Radulfo Harang[e] Stephano de Segraue Thome de Heydon iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Gunnildam filiam Willelmi petentem et Iohannem Marescallum tenentem de una virgata terre cum pertinentiis in Couele unde assisa mortis antecessorum sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Gunnilda recognovit totam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Iohannis et pro hac recognicione fine et concordia idem Iohannes concessit ipsi Gunnilde novem acras terre cum pertinentiis de predicta terra scilicet unam acram terre in Gomesfurlongo et unam acram terre in Winsimor et unam acram terre in Efurlongo et unam acram terre in Chirchefurlongo et unam acram terre in Hanekehulle et unam acram terre in Hockemere et duas acras terre iuxta chiminum quod est inter Horsepath et Gersindon et unam acram terre uersus boscum de Schottouere et unum mesuagium quod Willelmus de Fenne tenuit habenda et tenend ipsi Gunnilde et heredibus suis de magistro milicie Templi in Anglie et aliis fratribus eiusdem domus in perpetuum per liberum servicium duodecim denariorum reddendo per annum ad duos terminos scilicet ad Pascham vi denarios et ad festum sancti Michaelis vi denarios pro omni servicio Et preterea idem Iohannes dedit ipsi Gunnilde duas marcas argenti et preterea idem Iohannes concessit Matilde matri ipsius Gunnilde unum mesuagium cum pertinentiis quod est iuxta pontem Oxon[ie] habenda et tenenda tota vita sua reddendo inde predicte domui de Templo unum denario ad festum sancti Michaelis pro omni servicio et post decessum ipsius Matilde predictum mesuagium cum pertinentiis revertetur ad ipsum magistrum milicie Templi et successores suos quiete de heredibus ipsius Matilde in perpetuum ut illud quod idem Iohannes domui predicte de Templo dedit et concessit in liberam elemosinam

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation in octavis sancti Martini anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vdate coram Roberto de Uer comite Oxon[ie]name Martino de Patishullename Radulfo Harang[e]name Stephano de Segrauename Thome de Heydon iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Gunnildam filiam Willelminame petentem et Iohannem Marescallumname tenentem de una virgata terre cum pertinentiis in Couele unde assisa mortis antecessorum sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Gunnildaname recognovit totam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Iohannisname et pro hac recognicione fine et concordia idem Iohannesname concessit ipsi Gunnildename novem acras terre cum pertinentiis de predicta terra scilicet unam acram terre in Gomesfurlongo et unam acram terre in Winsimor et unam acram terre in Efurlongo et unam acram terre in Chirchefurlongo et unam acram terre in Hanekehulle et unam acram terre in Hockemere et duas acras terre iuxta chiminum quod est inter Horsepath et Gersindon et unam acram terre uersus boscum de Schottouere et unum mesuagium quod Willelmus de Fennename tenuit habenda et tenend ipsi Gunnildename et heredibus suis de magistro milicie Templi in Angliename et aliis fratribusname eiusdem domus in perpetuum per liberum servicium duodecim denariorum reddendo per annum ad duos terminos scilicet ad Pascham vi denariosnumeral et ad festum sancti Michaelis vi denariosnumeral pro omni servicio Et preterea idem Iohannesname dedit ipsi Gunnildename duas marcas argenti et preterea idem Iohannesname concessit Matilde matri ipsius Gunnildename unum mesuagium cum pertinentiis quod est iuxta pontem Oxon[ie] habenda et tenenda tota vita sua reddendo inde predicte domui de Temploname unum denarionumeral ad festum sancti Michaelis pro omni servicio et post decessum ipsius Matildename predictum mesuagium cum pertinentiis revertetur ad ipsum magistrum milicie Templiname et successores suos quiete de heredibus ipsius Matildename in perpetuum ut illud quod idem Iohannesname domui predicte de Temploname dedit et concessit in liberam elemosinam