Charter Document - 00170047

Charter Document - 00170047


Charter Number: 00170047
Cartulary Title: The Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1245
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino animarum anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo coram Henrico de Batonia Rogero de Thurkeby Roberto de Notingham Iollano de Neuill[e] Gilberto de Preston magistro Roberto de Schardelowe et Iohanne de Cobeham iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum filium Henrici petentem et fratrem Robertum de Saunford magistrum milicie Templi in Anglie tenentem per fratrem Nicholaum de Staunford positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum de quinque virgatis terre cum pertinentiis in Couele unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto magistro et successoribus suis et fratribus milicie predicte Templi totum ius et clameum quod habuit in predicta terra cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamacione fine et concordia idem magister dedit predicto Ricardo quadraginta marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino animarum anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo coram Henrico de Batonianame Rogero de Thurkebyname Roberto de Notinghamname Iollano de Neuill[e]name Gilberto de Prestonname magistro Roberto de Schardelowename et Iohanne de Cobeham iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum filium Henriciname petentem et fratrem Robertum de Saunford magistrum milicie Templi in Angliename tenentem per fratrem Nicholaum de Staunfordname positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum de quinque virgatis terre cum pertinentiis in Couele unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardusname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto magistroname et successoribus suis et fratribus milicie predicte Templiname totum ius et clameum quod habuit in predicta terra cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamacione fine et concordia idem magistername dedit predicto Ricardoname quadraginta marcas argenti