Charter Document - 00170046
Charter Number: | 00170046 |
---|---|
Cartulary Title: | The Sandford Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxon[] a die Sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo primo coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston[] magistro Symone de Walton[] et Iohanne de Cobeham iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Galfridum filium Iohannis querentem et Willelmum Marescallum deforciantem de consuetudinibus et serviciis que idem Galfridus exigebat de predicto Willelmo de libero tenemento suo quod de predicto Galfrido tenet in Parva Couele quod tenementum magister milicie Templi in Anglia tenet de predicto W et unde idem G exigebat de predicto W quod redderet ei per annum xv solidos sterlingorum et quod faceret ei servicium quarte partis unius militis pro predicto tenemento que servicia idem W ei non cognovit Et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Galfridus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto W et heredibus suis totum ius et clameum quod habuit in predictis serviciis que exigebat versus eum salvis eidem G et heredibus suis homagiis predicti W et heredum suorum tantummodo de predicto tenemento in perpetuum Et pro hac remissione quietum clamacione fine et concordia idem Willelmus ad peticionem predicti G remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis fratri Roberto de Saunford[] magistro milicie Templi et successoribus suis et fratribus milicie Templi predicte predicta servicia que idem magister prius facere consuevit Willelmo predicto pro predicto tenemento quod de eo tenet in perpetuum Ita tamen quod idem magister et successores sui et predicti fratres decetero reddent singulis annis Reginaldo de Chisebech et heredibus suis de quo Reginaldo idem G tenet predictum tenementum predictos xv solidos sterlingorum quos idem G exigebat de predicto W pro eodem tenemento ad duos terminos in perpetuum scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et alteram medietatem ad festum beate Marie in Marcio et similiter quod idem magister et successores sui et predicti fratres facient Galfrido de Chaucy capitali domino illius feodi de quo predictus Reginaldus de Chisebeche tenet predictum tenementum et heredibus ipsius G de Chausi predictum servicium quarte partis unius militis pro predictis Willelmo Galfrido filio Iohannis et Reginaldo et heredibus eorum de predicto tenemento in perpetuum Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Reginaldo de Chisebeche et G de Chausy et illam concedentibus ita quod idem G de Chausy vel heredes sui nihil aliud decetero poterunt clamare vel exigere de predicto magistro vel successoribus suis vel predictis fratribus pro predicto tenemento nisi tantummodo predictum servicium quarte partis unius militis nec idem Reginaldus vel heredes sui nisi predictos xv solidos per annum tantummodo nec etiam idem G de Chaucy vel heredes sui nihil aliud poterunt exigere de predicto Reginaldo vel heredibus suis quam homagia ipsorum de predicto tenemento nec idem Reginaldus vel heredes sui nihil aliud poterunt exigere de predicto G filio Iohannis vel heredibus suis nisi homagia ipsorum tantummodo pro predicto tenemento in perpetuum Et sciendum quod quidam articulus contentus in cirographo prius inter predictos magistrum et Willelmum in curia eiusdem regis coram iusticiariis suis apud Westmonasterium confecto de hoc quod idem Willelmus acquietaret predictum magistrum de servicio quod predictus Galfridus filius Iohannis exigebat ab eo de predicto tenemento scilicet ille articulus in quo continetur quod predictus Willelmus et heredes sui acquietarent et defenderent predictum magistrum et successores suos et fratres predicte milicie Templi versus predictum Galfridum filium Iohannis et heredes suos et versus capitales dominos feodi illius de omnibus serviciis ad predictum tenementum pertinentibus per istum finem penitus adnichilantur et similiter hec concordia facta fuit presente predicto magistro et eam concedente
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxonlocation[] a die Sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo primodate coram Rogero de Thurkelbyname Gilberto de Prestonname[] magistro Symone de Waltonname[] et Iohanne de Cobeham iusticiariis itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Galfridum filium Iohannisname querentem et Willelmum Marescallumname deforciantem de consuetudinibus et serviciis que idem Galfridusname exigebat de predicto Willelmoname de libero tenemento suo quod de predicto Galfridoname tenet in Parva Couele quod tenementum magister milicie Templi in Anglianame tenet de predicto Wname et unde idem Gname exigebat de predicto Wname quod redderet ei per annum xv solidosnumeral sterlingorum et quod faceret ei servicium quarte partis unius militis pro predicto tenemento que servicia idem Wname ei non cognovit Et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Galfridusname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Wname et heredibus suis totum ius et clameum quod habuit in predictis serviciis que exigebat versus eum salvis eidem Gname et heredibus suis homagiis predicti Wname et heredum suorum tantummodo de predicto tenemento in perpetuum Et pro hac remissione quietum clamacione fine et concordia idem Willelmusname ad peticionem predicti Gname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis fratri Roberto de Saunford[] magistro milicie Templiname et successoribus suis et fratribus milicie Templiname predicte predicta servicia que idem magistername prius facere consuevit Willelmoname predicto pro predicto tenemento quod de eo tenet in perpetuum Ita tamen quod idem magistername et successores sui et predicti fratresname decetero reddent singulis annis Reginaldo de Chisebechname et heredibus suis de quo Reginaldoname idem Gname tenet predictum tenementum predictos xv solidosnumeral sterlingorum quos idem Gname exigebat de predicto Wname pro eodem tenemento ad duos terminos in perpetuum scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et alteram medietatem ad festum beate Marie in Marcio et similiter quod idem magistername et successores sui et predicti fratresname facient Galfrido de Chaucy capitali dominoname illius feodi de quo predictus Reginaldus de Chisebechename tenet predictum tenementum et heredibus ipsius G de Chausiname predictum servicium quarte partis unius militis pro predictis Willelmoname Galfrido filio Iohannisname et Reginaldoname et heredibus eorum de predicto tenemento in perpetuum Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Reginaldo de Chisebechename et G de Chausyname et illam concedentibus ita quod idem G de Chausyname vel heredes sui nihil aliud decetero poterunt clamare vel exigere de predicto magistroname vel successoribus suis vel predictis fratribusname pro predicto tenemento nisi tantummodo predictum servicium quarte partis unius militis nec idem Reginaldusname vel heredes sui nisi predictos xv solidosnumeral per annum tantummodo nec etiam idem G de Chaucyname vel heredes sui nihil aliud poterunt exigere de predicto Reginaldoname vel heredibus suis quam homagia ipsorum de predicto tenemento nec idem Reginaldusname vel heredes sui nihil aliud poterunt exigere de predicto G filio Iohannisname vel heredibus suis nisi homagia ipsorum tantummodo pro predicto tenemento in perpetuum Et sciendum quod quidam articulus contentus in cirographo prius inter predictos magistrumname et Willelmumname in curia eiusdem regis coram iusticiariis suis apud Westmonasterium confecto de hoc quod idem Willelmusname acquietaret predictum magistrumname de servicio quod predictus Galfridus filius Iohannisname exigebat ab eo de predicto tenemento scilicet ille articulus in quo continetur quod predictus Willelmusname et heredes sui acquietarent et defenderent predictum magistrumname et successores suos et fratres predicte milicie Templiname versus predictum Galfridum filium Iohannisname et heredes suos et versus capitales dominos feodiname illius de omnibus serviciis ad predictum tenementum pertinentibus per istum finem penitus adnichilantur et similiter hec concordia facta fuit presente predicto magistroname et eam concedente