Charter Document - 00170045
| Charter Number: | 00170045 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Sandford Cartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1247 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Hillarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo primo coram Henrico de Bathonia et Alano de Wadsand iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum de Saunford magistrum milicie Templi in Anglie querentem per Willelmum de Fraxino positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum Marescallum per Thomam de Gretone positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de hoc quod idem Willelmus acquieverat ipsum de servicio quod Galfridus filius Iohannis ab eo exigit de libero tenemento quod de predicto tenet in Parva Couele Et inde idem magister questus fuit quod predictus Galfridus distrinxit ipsum quod redderet ei per annum xv solidos pro predicto tenemento de quo servicio idem Willelmus qui medius est inter eos ipsum acquietare debet Et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi decetero acquietabunt predictum magistrum et successores suos et fratres milicie Templi Salomonis Ierusalem versus predictum Galfridum et heredes suos de predicto servicio inperpetuum Et preterea idem Willelmus recognovit predictum tenementum cum pertinentiis esse ius ipsius magistri et predictorum fratrum habenda et tenenda eidem magistro et successoribus suis et predictis fratribus de predicto Willelmum et heredibus suis in perpetuum reddendo inde per annum xv solidos ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis medietatem et alteram medietatem ad Pascham et faciendo inde regale servicium quantum pertinet ad tantum tenementum de eodem feodo in eadem villa pro omni servicio consuetudine et exaccione Idem vero Willelmus et heredes sui acquietabunt et defendent predictum tenementum cum pertinentiis versus capitales dominos feodi illius de omnibus aliis serviciis et predictis fratribus predictum tenementum cum pertinentiis per predicta servicia contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognicione concessione warantia acquietancia defensione fine et concordia idem magister remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et predictis fratribus omnia dampna que dicebat se habuisse occasione quod predictus Willelmus ipsum prius non acquietaverint de predicto servicio inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation a die sancti Hillarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo primodate coram Henrico de Bathonianame et Alano de Wadsand iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum de Saunford magistrum milicie Templi in Angliename querentem per Willelmum de Fraxinoname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum Marescallumname per Thomam de Gretonename positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de hoc quod idem Willelmusname acquieverat ipsum de servicio quod Galfridus filius Iohannisname ab eo exigit de libero tenemento quod de predicto tenet in Parva Couele Et inde idem magistername questus fuit quod predictus Galfridusname distrinxit ipsum quod redderet ei per annum xv solidosnumeral pro predicto tenemento de quo servicio idem Willelmusname qui medius est inter eos ipsum acquietare debet Et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmusname recognovit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi decetero acquietabunt predictum magistrumname et successores suos et fratres milicie Templi Salomonis Ierusalemname versus predictum Galfridumname et heredes suos de predicto servicio inperpetuum Et preterea idem Willelmusname recognovit predictum tenementum cum pertinentiis esse ius ipsius magistriname et predictorum fratrumname habenda et tenenda eidem magistroname et successoribus suis et predictis fratribusname de predicto Willelmumname et heredibus suis in perpetuum reddendo inde per annum xv solidosnumeral ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis medietatem et alteram medietatem ad Pascham et faciendo inde regale servicium quantum pertinet ad tantum tenementum de eodem feodo in eadem villa pro omni servicio consuetudine et exaccione Idem vero Willelmusname et heredes sui acquietabunt et defendent predictum tenementum cum pertinentiis versus capitales dominos feodiname illius de omnibus aliis serviciis et predictis fratribusname predictum tenementum cum pertinentiis per predicta servicia contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognicione concessione warantia acquietancia defensione fine et concordia idem magistername remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et predictis fratribusname omnia dampna que dicebat se habuisse occasione quod predictus Willelmusname ipsum prius non acquietaverint de predicto servicio inperpetuum
