Charter Document - 00161124
Charter Number: | 00161124 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Robertus Dei gratis Lincolniensis episcopus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos de consensu et uoluntate dilectorum in Christo filiorum Willelmi decani et Capituli nostri Lincolniensis contulisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse diuine pietatis intuitu dilectis nobis in Christo abbati et conuentui Sancti Johannis Colecestrie patronis ecclesie de Hamertuna sexdecim marcas annuas de eadem ecclesia nomine simplicis et perpetui beneficii sine cura animarum per manum rectoris ipsius ecclesie qui pro tempore fuerit ad duos anni terminos apud Hamertonam percipiendas videlicet ad festum beati Martini in Hyeme octo marcas et ad festum Pentecoste octo marcas Ita tamen quod predictus rector quicunque protempore fuerit eidem ecclesie de Hamertona personaliter in officio sacerdotali honeste deseruiens omnia opera episcopalia et archidiaconalia debita et consueta sumptibus propriis sustinebit Saluis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Quod ut perpetuam obtineat firmitatem presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri duximus apponendum Hiis testibus Johanne precentore Willelmo cancellario Waltero Thesaurario Willelmo subdecano Lincolniensi Magistris Serlone Roberto de Kadeneia canonicis Lincolniensibus Magistro Rogero de Jakesham dominis Rogero Blundo Johanne de Dyham capellanis Magistris Symone Constabulario Rogero de Raueningham Rogero de Campedena Remigio de Doklintona Benedicto de Burgo Philippo Quentin Thoma de Karletona Nicholao Groto Ricardo de Derham clericis et aliis Data apud Lidigtonam xvi Kalendas Junii Pontificatus nostri anno secundo
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Robertus Dei gratis Lincolniensis episcopusname salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos de consensu et uoluntate dilectorum in Christo filiorum Willelmi decaniname et Capituli nostri Lincolniensisname contulisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse diuine pietatis intuitu dilectis nobis in Christo abbatiname et conuentui Sancti Johannis Colecestriename patronis ecclesie de Hamertuna sexdecim marcas annuas de eadem ecclesia nomine simplicis et perpetui beneficii sine cura animarum per manum rectorisname ipsius ecclesie qui pro tempore fuerit ad duos anni terminos apud Hamertonam percipiendas videlicet ad festum beati Martini in Hyeme octo marcas et ad festum Pentecoste octo marcas Ita tamen quod predictus rectorname quicunque protempore fuerit eidem ecclesie de Hamertona personaliter in officio sacerdotali honeste deseruiens omnia opera episcopalia et archidiaconalia debita et consueta sumptibus propriis sustinebit Saluis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Quod ut perpetuam obtineat firmitatem presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri duximus apponendum Hiis testibus Johanne precentorename Willelmo cancellarioname Waltero Thesaurarioname Willelmo subdecano Lincolniensiname Magistris Serlonename Roberto de Kadeneia canonicis Lincolniensibusname Magistro Rogero de Jakeshamname dominis Rogero Blundoname Johanne de Dyham capellanisname Magistris Symone Constabularioname Rogero de Raueninghamname Rogero de Campedenaname Remigio de Doklintonaname Benedicto de Burgoname Philippo Quentinname Thoma de Karletonaname Nicholao Grotoname Ricardo de Derham clericisname et aliis Data apud Lidigtonamlocation xvi Kalendas Junii Pontificatus nostri anno secundodate