Charter Document - 00160004
Charter Number: | 00160004 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1119 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Calixtus episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio Gileberto abbate monasterii Sancti Johannis de Colecestria salutem et apostolicam benedictionem Deuotionem tuam spectauimus et beati Johannis Baptiste cui presides monasterium sedis apostolice munimine duximus adjuuandum Vniuersas enim possessiones et bona que fideles uiri de jure suo ei contulerunt aut in futurum illi justis modis conferri adquiriue contigerit presentis scripti pagina confirmamus Confirmamus etiam consuetudines quas pro ipsius loci utilitate karissimus filius rex Anglorum Henricus concessit Siquis autem contra nostram confirmationem hanc idem monasterium temere perturbare aut eius bona et possessiones auferre presumpserit ecclesiastica indignatione et Sancti Spiritus gladio feriatur Qui uero conseruator extiterit Dei et beati Petri atque Johannis Baptiste gratiam consequatur Data Laterani viii Kalendas Junii