Charter Document - 00159081

Charter Document - 00159081


Charter Number: 00159081
Cartulary Title: Eye Priory Cartulary and Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1216
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbato de Langel et eiusdem loci et de Wangeford prioribus Norwicensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis prior et conventus de Eya quod rector ecclesie de Rikinhal H[ugo] miles et quidam alii Norwicensis dioecesis super terris decimis et rebus aliis iniuriantur eisdem Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per districtionem eandem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Data Lateran[i] idus Martii pontificatus nostri anno primo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Honorius episcopus servus servorum Deiname dilectis filiis abbato de Langelname et eiusdem loci et de Wangeford prioribus Norwicensis dioecesisname salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis priorname et conventus de Eyaname quod rector ecclesie de Rikinhal H[ugo] milesname et quidam alii Norwicensis dioecesis super terris decimis et rebus aliis iniuriantur eisdem Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per districtionem eandem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Data Lateran[i]location idus Martii pontificatus nostri anno primodate