Charter Document - 00150095
Charter Number: | 00150095 |
---|---|
Cartulary Title: | Eye Priory Cartulary and Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis aput Westmonasterium a die Sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo octavo coram Jollano de Nevill[] et Johanne de Cobeham iustic[iariis] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum priorem de Eya petentem et Robertum de Boyton[] quem Walterus de Boyton[] et Rogerus frater ipsius Walteri vocaverunt ad warantum et qui eis warantizavit de uno mesuagio et quatuor acris terre cum pertinentiis in Pleyford[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus recognovit predictum mesuagium et terram cum pertinentiis esse ius ipsius prioris et ecclesie sue de Eya et illa eis reddidit in eadem curia et remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie predicte inperpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quieta clamatione fine et concordia idem prior concessit pro se et successoribus suis et ecclesia predicta quod ipsi decetero reddent singulis annis eidem Waltero de Boyton[] et Rogero fratri eius tota vita utriusque ipsorum quadraginta solidos sterlingorum ad duos terminos scilicet medietatem ad festum Sancti Michaelis et alteram medietatem ad Pascha et post decessum utriusque ipsorum idem prior et successores sui et ecclesia predicta erunt quieti de solutione predictorum denariorum et heredibus predictorum Walteri et Rogeri inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis aput Westmonasteriumlocation a die Sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo octavodate coram Jollano de Nevillname[] et Johanne de Cobeham iustic[iariis]name et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum priorem de Eyaname petentem et Robertum de Boytonname[] quem Walterus de Boytonname[] et Rogerus frater ipsius Walteriname vocaverunt ad warantum et qui eis warantizavit de uno mesuagio et quatuor acris terre cum pertinentiis in Pleyford[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertusname recognovit predictum mesuagium et terram cum pertinentiis esse ius ipsius priorisname et ecclesie sue de Eya et illa eis reddidit in eadem curia et remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto prioriname et successoribus suis et ecclesie predicte inperpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quieta clamatione fine et concordia idem priorname concessit pro se et successoribus suis et ecclesia predicta quod ipsi decetero reddent singulis annis eidem Waltero de Boytonname[] et Rogero fratriname eius tota vita utriusque ipsorum quadraginta solidos sterlingorum ad duos terminos scilicet medietatem ad festum Sancti Michaelis et alteram medietatem ad Pascha et post decessum utriusque ipsorum idem priorname et successores sui et ecclesia predicta erunt quieti de solutione predictorum denariorum et heredibus predictorum Walteriname et Rogeriname inperpetuum