Charter Document - 00150092

Charter Document - 00150092


Charter Number: 00150092
Cartulary Title: Eye Priory Cartulary and Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1232
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis aput Westmonasterium a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis sextodecimo coram Thoma de Muleton[] Willelmo de Raleg[] Roberto de Lexinton[] Willelmo de Ebor[aco] magistro Roberto de Sardelawe Radulfo de Norw[ico] et Ada filio Willelmi iustic[iariis] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Cyrisy querentem et Rogerum priorem de Eya deforciantem de advocatione ecclesie de Jakele et de advocatione medietatis ecclesie de Melles unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit advocationem predicte ecclesie de Jakele et advocationem medietatis predicte ecclesie de Melles esse ius ipsius prioris et ecclesie sue de Eye et illas remisit et quietas clamavit de se et de heredibus suis ipsi priori et successoribus suis et ecclesie sue de Eye inperpetuum Et idem prior recepit dictum Willelmum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua de Eya inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis aput Westmonasteriumlocation a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis sextodecimodate coram Thoma de Muletonname[] Willelmo de Ralegname[] Roberto de Lexintonname[] Willelmo de Ebor[aco]name magistro Roberto de Sardelawename Radulfo de Norw[ico]name et Ada filio Willelmi iustic[iariis]name et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Cyrisyname querentem et Rogerum priorem de Eyaname deforciantem de advocatione ecclesie de Jakele et de advocatione medietatis ecclesie de Melles unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmusname recognovit advocationem predicte ecclesie de Jakele et advocationem medietatis predicte ecclesie de Melles esse ius ipsius priorisname et ecclesie sue de Eye et illas remisit et quietas clamavit de se et de heredibus suis ipsi prioriname et successoribus suis et ecclesie sue de Eye inperpetuum Et idem priorname recepit dictum Willelmumname et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua de Eya inperpetuum