Charter Document - 00150079
| Charter Number: | 00150079 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Eye Priory Cartulary and Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
| Date: | 1240 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit b[erengarius] prior Sancte Fidis de Horsham et eiusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum prior et conventus de Eya auctoritate apostolica coram thesaurario Linc[] et eius collegis nos traxissent in causam super duabus garbis decime domini Rogeri de Cressy in villa de Glemham quas dicebant ad se tam ex donatione domini Willelmi de Rovile quam confirmatione summi pontificis pertinere a quibus iudicibus tandem cum esset apellatum a nobis et ad priorem de Binham et suum collegam impetratum qui cum de dicta causa apellationis cognovissent et super apellatione et eius causa pronunciassent et nobis dicti prior et conventus aput Norwic[] auctoritate ordinarii super quibusdam decimis provenientibus de dominico quondam Henrici de la Hose defuncti de dominio domini Rogeri de Cressi in Flemewrd[] essent tracti in causam de consensu partium a predictis litibus hinc inde fuerat recessum et in arbitros scilicet dominum s[imonem] priorem de Norwic[] magistrum Walterum de Sufeld et dominum Thomam de Fakeham tam super decimis de Glemham quam super decimis de Flemewrd[] fuit compromissum coram quibus expresse et simpliciter fuit renunciatum ab utraque parte omnibus impetratis et impetrandis Et post multas altercationes coram dictis arbitris hinc inde habitas tandem in hunc modum inter partes fuit compositum videlicet quod totum ius et clamium quod dicti prior et conventus de Eya habuerunt in decimis de Glemham vel habere potuerunt nobis omnino remiserunt et quietum clamaverunt Nos vero duas garbas dicte decime dicti h[enrici] de la Hose in Flemewrd[] infra parrochia de Eya pro predicta quieta clamatione decime de Glemham nobis et successoribus nostris a predictis priore et conventu de Eya facta eisdem priori et conventui de Eya et eorum successoribus ad firmam perpetuam dimisimus pro sex solidis argenti nobis et successoribus nostris annuatim ad synodum Pasche solvendis ita videlicet quod in primo anno quo in solutione dicte firme termino prenominato cessaverint dicte decime de Glemham et de Flemewrd[] absque omni contradictione reclamatione seu inquietatione dictorum prioris et conventus de Eya nobis et ecclesie nostre nomine pene tamquam ius et proprietas perpetuo remanebunt Et si in aliquo tempore nos vel successores nostri in aliquo contra predictam perpetuam firmam venerimus dictis priori et conventui de Eya super dictis decimis de Flemewrd[] molestiam inferendo a dicta firma sex solidorum penitus cademus et dicte decime de Glemham et de Flemewrd[] absque omni contradictione reclamatione seu inquietatione nostrum vel successorum nostrorum dictis priori et conventui de Eya et eorum successoribus nomine pene tamquam ius et proprietas monasterii de Eya perpetuo remanebunt Ad omnia autem premissa fideliter observanda obligamus nos et monasterium nostrum et omnia bona nostra mobilia et immobilia ecclesiastica et mundana subicientes nos iurisdictioni domini Norwicensis episcopi qui pro tempore fuerit vel cuiuscumque iudicis iurisdictionem ordinariam vel delegatam habentis quemcumque dicti prior et conventus eligere voluerint qui nos et successores nostros ad observationem omnium predictorum legittima amonitione premissa per interdicti et excommunicationis sententias vel per aliam penam prout viderit expedire absque more dispendio libere valeat cohercere Renunciamus [] pro nobis et successoribus nostris super dictis decimis de Flemewrd[] omnibus impetratis et impetrandis omni exceptioni cavillationi dilationi apellationi regie prohibitioni et omni iuris remedio civilis et canonici In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum commune capituli nostri una cum sigillo domini w[illelmi] de Rale Norwicensis episcopi apponi fecimus Hiis testibus magistro Willelmo de Clere tunc officiali Norwicensi magistro Reginaldo Lond[] magistro Waltero de Suffeld domino Willelmo rectore ecclesie de Dinnevetun[] magistro Willelmo de Randestun[] domino Thoma rectore ecclesie de Acout[] domino Thoma de Fakeham magistro Willelmo de Turkeby magistro Radulfo de Thurstun[] magistro Rogero de Granario domino Eustachio capellano Willelmo de Jakel[] et aliis Actum apud Norwic[] octo idus Septembris anno gratie mccxl
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit b[erengarius] prior Sancte Fidis de Horshamname et eiusdem loci conventusname salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum priorname et conventus de Eyaname auctoritate apostolica coram thesaurario Lincname[] et eius collegis nos traxissent in causam super duabus garbis decime domini Rogeri de Cressyname in villa de Glemham quas dicebant ad se tam ex donatione domini Willelmi de Rovilename quam confirmatione summi pontificisname pertinere a quibus iudicibus tandem cum esset apellatum a nobis et ad priorem de Binhamname et suum collegam impetratum qui cum de dicta causa apellationis cognovissent et super apellatione et eius causa pronunciassent et nobis dicti priorname et conventus aput Norwicname[] auctoritate ordinarii super quibusdam decimis provenientibus de dominico quondam Henrici de la Hose defunctiname de dominio domini Rogeri de Cressi in Flemewrdname[] essent tracti in causam de consensu partium a predictis litibus hinc inde fuerat recessum et in arbitros scilicet dominum s[imonem] priorem de Norwicname[] magistrum Walterum de Sufeldname et dominum Thomam de Fakehamname tam super decimis de Glemham quam super decimis de Flemewrd[] fuit compromissum coram quibus expresse et simpliciter fuit renunciatum ab utraque parte omnibus impetratis et impetrandis Et post multas altercationes coram dictis arbitris hinc inde habitas tandem in hunc modum inter partes fuit compositum videlicet quod totum ius et clamium quod dicti priorname et conventus de Eyaname habuerunt in decimis de Glemham vel habere potuerunt nobis omnino remiserunt et quietum clamaverunt Nos vero duas garbas dicte decime dicti h[enrici] de la Hose in Flemewrdname[] infra parrochia de Eya pro predicta quieta clamatione decime de Glemham nobis et successoribus nostris a predictis priorename et conventu de Eyaname facta eisdem prioriname et conventui de Eyaname et eorum successoribus ad firmam perpetuam dimisimus pro sex solidis argenti nobis et successoribus nostris annuatim ad synodum Pasche solvendis ita videlicet quod in primo anno quo in solutione dicte firme termino prenominato cessaverint dicte decime de Glemham et de Flemewrd[] absque omni contradictione reclamatione seu inquietatione dictorum priorisname et conventus de Eyaname nobis et ecclesie nostre nomine pene tamquam ius et proprietas perpetuo remanebunt Et si in aliquo tempore nos vel successores nostri in aliquo contra predictam perpetuam firmam venerimus dictis prioriname et conventui de Eyaname super dictis decimis de Flemewrd[] molestiam inferendo a dicta firma sex solidorum penitus cademus et dicte decime de Glemham et de Flemewrd[] absque omni contradictione reclamatione seu inquietatione nostrum vel successorum nostrorum dictis prioriname et conventui de Eyaname et eorum successoribus nomine pene tamquam ius et proprietas monasterii de Eya perpetuo remanebunt Ad omnia autem premissa fideliter observanda obligamus nos et monasterium nostrum et omnia bona nostra mobilia et immobilia ecclesiastica et mundana subicientes nos iurisdictioni domini Norwicensis episcopiname qui pro tempore fuerit vel cuiuscumque iudicis iurisdictionem ordinariam vel delegatam habentis quemcumque dicti priorname et conventusname eligere voluerint qui nos et successores nostros ad observationem omnium predictorum legittima amonitione premissa per interdicti et excommunicationis sententias vel per aliam penam prout viderit expedire absque more dispendio libere valeat cohercere Renunciamus [] pro nobis et successoribus nostris super dictis decimis de Flemewrd[] omnibus impetratis et impetrandis omni exceptioni cavillationi dilationi apellationi regie prohibitioni et omni iuris remedio civilis et canonici In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum commune capituli nostri una cum sigillo domini w[illelmi] de Rale Norwicensis episcopiname apponi fecimus Hiis testibus magistro Willelmo de Clere tunc officiali Norwicensiname magistro Reginaldo Londname[] magistro Waltero de Suffeldname domino Willelmo rectore ecclesie de Dinnevetunname[] magistro Willelmo de Randestunname[] domino Thoma rectore ecclesie de Acoutname[] domino Thoma de Fakehamname magistro Willelmo de Turkebyname magistro Radulfo de Thurstunname[] magistro Rogero de Granarioname domino Eustachio capellanoname Willelmo de Jakelname[] et aliis Actum apud Norwiclocation[] octo idus Septembris anno gratie mccxldate
