Charter Document - 00150078

Charter Document - 00150078


Charter Number: 00150078
Cartulary Title: Eye Priory Cartulary and Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1184 - 1185
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus Wakelinus archidiaconus Suff[] et Gilbertus prior de Buttel[] salutem in Domino Ad omnium volumus notitiam pervenire causam que vertebatur inter Wim[erum] personam ecclesie de Grimmestun[] et G clericum de Beuseya super decimis et obventionibus parrochianorum de Wineling[] et de Roudham a domino papa Lucio iii nobis delegatam quas memoratus w[imerus] asserebat pertinere ad ecclesiam suam de Grimmestun[] in presentia nostra concordia conquievisse in hunc modum Predictus G libere et quiete possidebit predictas decimas et obventiones ad vitam suam solvendo singulis annis predicto w[imero] scilicet persone ecclesie de Grimmestun[] dimidiam marcam argenti medietatem in synodo Sancti Michaelis et aliam medietatem in synodo Pasche et hec conventio fidem media utriusque interposita firmata est Predicta autem compositio ita facta est quod personalis sit tamen inter personas non inter ecclesias locum habitura ita quod post decessum alterutrius salvum sit ius alterius persone Hanc itaque conventionem auctoritate domini pape qua fungimur utriusque consensu interveniente confirmamus et appositione sigillorum nostrorum corroboramus anno ab Incarnatione Domini mclxxxiiii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Christi fidelibus Wakelinus archidiaconus Suffname[] et Gilbertus prior de Buttelname[] salutem in Domino Ad omnium volumus notitiam pervenire causam que vertebatur inter Wim[erum] personam ecclesie de Grimmestunname[] et G clericum de Beuseyaname super decimis et obventionibus parrochianorum de Wineling[] et de Roudham a domino papa Lucio iiiname nobis delegatam quas memoratus w[imerus]name asserebat pertinere ad ecclesiam suam de Grimmestun[] in presentia nostra concordia conquievisse in hunc modum Predictus Gname libere et quiete possidebit predictas decimas et obventiones ad vitam suam solvendo singulis annis predicto w[imero] scilicet persone ecclesie de Grimmestunname[] dimidiam marcam argenti medietatem in synodo Sancti Michaelis et aliam medietatem in synodo Pasche et hec conventio fidem media utriusque interposita firmata est Predicta autem compositio ita facta est quod personalis sit tamen inter personas non inter ecclesias locum habitura ita quod post decessum alterutrius salvum sit ius alterius persone Hanc itaque conventionem auctoritate domini papename qua fungimur utriusque consensu interveniente confirmamus et appositione sigillorum nostrorum corroboramus anno ab Incarnatione Domini mclxxxiiiidate