Charter Document - 00150077

Charter Document - 00150077


Charter Number: 00150077
Cartulary Title: Eye Priory Cartulary and Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris S[ilvester] Cicestr ecclesie archidiaconus et magister W Dur canonicus eiusdem ecclesie salutem in Domino Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Huius igitur auctoritate mandati dicto A clerico aput Cicestr die lune proxima post festum Sancti Jacobi in presentia nostra constituto prefatis priore et monachis de Eya et Thebaldo vicario per magistrum Gilbertum de Jakel procuratorem suum comparentibus cum nobis de inpotentia tertii coniudicis nostri plene constaret propositum fuit ex parte ipsius A clerici quod prior et conventus de Eya spoliaverant ecclesiam suam de Denham decimis trium acrarum que fuerunt Johannis filii Walbede et decimis sex acrarum Huberti Wrod que sunt in capite de Aldecroft Dicebat etiam quod T[heobaldus] vicarius de Eya spoliaverat eandem ecclesiam de Denham eisdem decimis et preterea minutis decimis et obventionibus et iure parrochiali Rogeri filii Brictgene et Radulfi filii Leurich Intendebat etiam contra ipsius possessorium Memoratus vero Gilbertus dictorum prioris et conventus et Theobaldi vicarii procurator dicebat quod prefati prior et conventus quatraginta annos prefatas decimas pacifice possederunt et quod T[heobaldus] vicarius alieno nomine minutas decimas et obventiones dictorum Rogeri et Radulfi possidebat et prefatum priorem demum in iudicio nominavit Sepedictus autem A clericus dicebat interruptionem factam fuisse et quod prescriptio eos non debebat tueri nisi probarent bonam fidem et iustum titulum Tandem die veneris proxima ante dominicam in ramispalmarum anno relaxationis generalis interdicti Anglicane ecclesie primo pretaxato A clerico in propria persona coram nobis constituto prefatis priore et conventu et T[heobaldo] vicario comparentibus per magistrum Johannem de Melles procuratorem suum ad litigandum vel componendum constitutum post multas et longas altercationes lis omnis inter eos mota fine quievit amicabili in hunc modum videlicet quod ecclesia de Denham perpetuo possidebit decimas trium acrarum Rogeri filii Brictgene que erant Johannis filii Walbede et preterea totum ius parrochiali dictorum Rogeri filii Brictgene et Radulfi filii Leurich cum minutis decimis et obventionibus et sepultura Memorati vero prior et conventus retinebunt decimas sex acrarum que fuerunt Huberti Wrod inperpetuum Hec conventio ex utraque parte fidei interruptione firmata est Et ut maioris firmitatis robur optineat eam presenti scripto et sigillorum nostrorum appositione et partium duximus communire

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris S[ilvester] Cicestr ecclesie archidiaconusname et magister W Dur canonicus eiusdem ecclesiename salutem in Domino Mandatum domini papename suscepimus in hec verba []embed Huius igitur auctoritate mandati dicto A clerico aput Cicestr die lune proxima post festum Sancti Jacobi in presentia nostra constituto prefatis priore et monachis de Eya et Thebaldo vicario per magistrum Gilbertum de Jakel procuratorem suum comparentibus cum nobis de inpotentia tertii coniudicis nostri plene constaret propositum fuit ex parte ipsius A clericiname quod priorname et conventus de Eyaname spoliaverant ecclesiam suam de Denham decimis trium acrarum que fuerunt Johannis filii Walbedename et decimis sex acrarum Huberti Wrodname que sunt in capite de Aldecroft Dicebat etiam quod T[heobaldus] vicarius de Eyaname spoliaverat eandem ecclesiam de Denham eisdem decimis et preterea minutis decimis et obventionibus et iure parrochiali Rogeri filii Brictgenename et Radulfi filii Leurichname Intendebat etiam contra ipsius possessorium Memoratus vero Gilbertus dictorum prioris et conventus et Theobaldi vicarii procuratorname dicebat quod prefati priorname et conventusname quatraginta annos prefatas decimas pacifice possederunt et quod T[heobaldus] vicariusname alieno nomine minutas decimas et obventiones dictorum Rogeriname et Radulfiname possidebat et prefatum prioremname demum in iudicio nominavit Sepedictus autem A clericusname dicebat interruptionem factam fuisse et quod prescriptio eos non debebat tueri nisi probarent bonam fidem et iustum titulum Tandem die veneris proxima ante dominicam in ramispalmarum anno relaxationis generalis interdicti Anglicane ecclesie primo pretaxato A clericoname in propria persona coram nobis constituto prefatis priorename et conventuname et T[heobaldo] vicarioname comparentibus per magistrum Johannem de Melles procuratoremname suum ad litigandum vel componendum constitutum post multas et longas altercationes lis omnis inter eos mota fine quievit amicabili in hunc modum videlicet quod ecclesia de Denham perpetuo possidebit decimas trium acrarum Rogeri filii Brictgenename que erant Johannis filii Walbedename et preterea totum ius parrochiali dictorum Rogeri filii Brictgenename et Radulfi filii Leurichname cum minutis decimis et obventionibus et sepultura Memorati vero priorname et conventusname retinebunt decimas sex acrarum que fuerunt Huberti Wrodname inperpetuum Hec conventio ex utraque parte fidei interruptione firmata est Et ut maioris firmitatis robur optineat eam presenti scripto et sigillorum nostrorum appositione et partium duximus communire