Charter Document - 00140273
Charter Number: | 00140273 |
---|---|
Cartulary Title: | The Beaulieu Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Coventr[] in octabis sancte Trinitatis anno regni regis Henr[] filii regis Johannis vicesimo coram Roberto de Lexint[] Olivero de Vallibus Johanne de Hulecote et Willelmo de Ludint[] justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Aceum abbatem de Bello Loco personam ecclesie Sancti Kaver[] petentem et Thomam de Pridias et Sibillam uxorem eius tenentes de una acra terre et dimidia cum pertinenciis in Tregonan unde assisa summonita fuit inter eos in eadem curia ad recognoscendum utrum predicta acra terre et dimidia cum pertinenciis esset libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius abbatis de sancto Kaver[] an laicum feodum predictorum Th[] et Sibille scilicet quod predicti t[] et Sibilla recognoverunt totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de sancto Kaverano Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas concessit predictis Th[] et Sibille totam predictam terram cum pertinenciis habend et tenend eisdem Thome et Sibille tota vita ipsius Sibille de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua de sancto Kaverano reddendo inde annuatim unam libram cere ad festum sancti Kaverani pro omni servicio et exactione et post decessum ipsius Sibille tota predicta terra cum pertinenciis revertetur ad predictum abbatem et successores suos et ad ecclesiam suam de sancto Kaver[] quiete in perpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Coventrlocation[] in octabis sancte Trinitatis anno regni regis Henr[] filii regis Johannis vicesimodate coram Roberto de Lexintname[] Olivero de Vallibusname Johanne de Hulecotename et Willelmo de Ludint[] justiciariis itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Aceum abbatem de Bello Loco personam ecclesie Sancti Kavername[] petentem et Thomam de Pridiasname et Sibillam uxoremname eius tenentes de una acra terre et dimidia cum pertinenciis in Tregonan unde assisa summonita fuit inter eos in eadem curia ad recognoscendum utrum predicta acra terre et dimidia cum pertinenciis esset libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius abbatis de sancto Kavername[] an laicum feodum predictorum Thname[] et Sibillename scilicet quod predicti tname[] et Sibillaname recognoverunt totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius abbatisname et ecclesie sue de sancto Kaverano Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbasname concessit predictis Thname[] et Sibillename totam predictam terram cum pertinenciis habend et tenend eisdem Thomename et Sibillename tota vita ipsius Sibillename de predicto abbatename et successoribus suis et ecclesia sua de sancto Kaverano reddendo inde annuatim unam libram cere ad festum sancti Kaverani pro omni servicio et exactione et post decessum ipsius Sibillename tota predicta terra cum pertinenciis revertetur ad predictum abbatemname et successores suos et ad ecclesiam suam de sancto Kaver[] quiete in perpetuum