Charter Document - 00140257

Charter Document - 00140257


Charter Number: 00140257
Cartulary Title: The Beaulieu Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1250
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est amicabilis concordia facta coram decano Sar principali judice tamen a domino papa delegato in causa que vertitur inter abbatem Belli Loci Regis et eiusdem loci conventum ex una parte et dominum Ric de Tregot militem ex altera videlicet quod cum dictus abbas peteret a domino Ric decimas feni de dominico suo de Treinent et arreragia eiusdem de tempore suo et expensas in lite factas et faciendas idem Ric recognovit deo et ecclesie sancti Kyrani et predicto abbati plenarie decimas feni de predicto dominico suo solvendas pro ut consuetudo patrie se habet Idem vero abbas remisit omnem actionem quam intentabat vel intentare poterat adversus dictum de retroactis temporibus Et idem Ric corporali juramento prestito promisit fidelitatem dicto abbati et eiusdem conventui et omnibus hominibus eorundem sub pena unius marce que estimatio fuit areragiarum solvende operi ecclesie sancti Kyragni Si commissa fuerit quod absit si vero aliquid questionis emergat inter dictum abbatem et sepedictum Ric vel eorundem tenentes vel e converso illa questio determinari debet per amicos hinc inde electos in modum arbitrii et si sic determinari non possit vel per curiam abbatis aliam curiam sine contradictione vel calumpnia quicumque fuerit conquerens libere querat Et ut hoc totum firmum robur optineat huic presenti scripto in modum cyrographi desciso alter alterius scripto vicissim sigillum suum una cum sigillo dicti judicis apposuit Actum anno gratie mccl in festo sancti Petri quod dicitur ad vincula Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est amicabilis concordia facta coram decano Sar principali judicename tamen a domino papa delegato in causa que vertitur inter abbatem Belli Loci Regisname et eiusdem loci conventumname ex una parte et dominum Ric de Tregot militemname ex altera videlicet quod cum dictus abbasname peteret a domino Ricname decimas feni de dominico suo de Treinent et arreragia eiusdem de tempore suo et expensas in lite factas et faciendas idem Ricname recognovit deo et ecclesie sancti Kyrani et predicto abbatiname plenarie decimas feni de predicto dominico suo solvendas pro ut consuetudo patrie se habet Idem vero abbasname remisit omnem actionem quam intentabat vel intentare poterat adversus dictum de retroactis temporibus Et idem Ricname corporali juramento prestito promisit fidelitatem dicto abbatiname et eiusdem conventuiname et omnibus hominibus eorundem sub pena unius marce que estimatio fuit areragiarum solvende operi ecclesie sancti Kyragni Si commissa fuerit quod absit si vero aliquid questionis emergat inter dictum abbatemname et sepedictum Ricname vel eorundem tenentes vel e converso illa questio determinari debet per amicos hinc inde electos in modum arbitrii et si sic determinari non possit vel per curiam abbatisname aliam curiam sine contradictione vel calumpnia quicumque fuerit conquerens libere querat Et ut hoc totum firmum robur optineat huic presenti scripto in modum cyrographi desciso alter alterius scripto vicissim sigillum suum una cum sigillo dicti judicis apposuit Actum anno gratie mccl in festo sancti Petri quod dicitur ad vinculadate Hiis testibus []