Charter Document - 00140035
Charter Number: | 00140035 |
---|---|
Cartulary Title: | The Beaulieu Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ruling |
Date: | 1206 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes dei gratia sancte Marie in Via Lata diaconus cardinalis apostolice sedis legatus dilectis fratribus abbati et conventui Belli Loci Regis cisterc[] ordinis in vero salutari salutem Cum dominus noster summus pontifex causam que inter vos et Willelmum de Bodeam personam ecclesie de Inglisham super decimis laborum vestrorum quos in parochia de Cokeswell[] propriis manibus vel sumptibus colitis vertebatur nobis commisisset fine debito terminandam et tam vos quam ipse w[] essetis in nostra presencia constituti a vobis et eo fuit sub mutua stipulatione x marcarum in nos pariter compromissum Nos vero inquisita super hiis tam nostra quam partis alterius voluntate de libero nostro et eius assensu arbitrando statuimus ut vos ecclesie de Inglisham x solidos sterlingorum in festo sancti Michaelis annis singulis exolvatis et ecclesia ipsa huiusmodi solutione contenta vos super decimis ipsis non presumat de cetero molestare nec vos ei tenemini respondere sed sitis a prestatione decimarum ipsarum immunes Si qua vero parcium contra hoc venire presumpserit parti alteri penam memoratam exolvat et arbitrium nostrum in sua nichilominus firmitate persistat
Markups
Names Markup:
Johannes dei gratia sancte Marie in Via Lata diaconus cardinalis apostolice sedis legatusname dilectis fratribus abbatiname et conventui Belli Loci Regis cisterc[] ordinisname in vero salutari salutem Cum dominus noster summus pontifex causam que inter vos et Willelmum de Bodeam personam ecclesie de Inglishamname super decimis laborum vestrorum quos in parochia de Cokeswell[] propriis manibus vel sumptibus colitis vertebatur nobis commisisset fine debito terminandam et tam vos quam ipse wname[] essetis in nostra presencia constituti a vobis et eo fuit sub mutua stipulatione xnumeral marcarum in nos pariter compromissum Nos vero inquisita super hiis tam nostra quam partis alterius voluntate de libero nostro et eius assensu arbitrando statuimus ut vos ecclesie de Inglisham xnumeral solidos sterlingorum in festo sancti Michaelis annis singulis exolvatis et ecclesia ipsa huiusmodi solutione contenta vos super decimis ipsis non presumat de cetero molestare nec vos ei tenemini respondere sed sitis a prestatione decimarum ipsarum immunes Si qua vero parcium contra hoc venire presumpserit parti alteri penam memoratam exolvat et arbitrium nostrum in sua nichilominus firmitate persistat