Charter Document - 00140015

Charter Document - 00140015


Charter Number: 00140015
Cartulary Title: The Beaulieu Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno domini mccxxv facta est hec conuentio inter abbatem et conuentum Belli Loci Regis ex una parte et Robertum le Marchant de Farend et heredes suos ex altera uidelicet quod dictus Robertus uendidit concessit et dimisit unum burgagium quod tenuit de priore de Bradenestoke in Farend per duos solidos annuos et v acras terre cum pertinentiis quas tenuit de predictis abbate et conuentu in campo de Farend absque ullo retinemento ad ipsum et ad heredes suos pertinente habend et tenend bene et in pace in perpetuum Ita tamen quod Iuliana mater prenominati Roberti tenebit prefatum burgagium et dictas v acras tota uita sua et post decessum eius recipient predicti abbas et conuentus absque omni dilatione et contradictione predictum burgagium et v acras terre cum pertinentiis suis et dabunt Roberto prefato et heredibus suis uel assignatis x libras sterlingorum infra vii dies proximo sequentes mortem matris sue Et ad roborandum hanc conuentionem promiserunt partes et statuerunt ad inuicem predicta firmiter obseruare sub pena centum solidorum Pro hac autem conuentione et concessione dederunt dicto Roberto dicti abbas et monachi iiii marcas sterlingorum pre manibus Et in huius rei testimonium huic scripto in modum cyrographi confecto mutuo apposuerunt sigilla sua Hiis testibus

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Anno domini mccxxvdate facta est hec conuentio inter abbatemname et conuentum Belli Loci Regisname ex una parte et Robertum le Marchant de Farendname et heredes suos ex altera uidelicet quod dictus Robertusname uendidit concessit et dimisit unum burgagium quod tenuit de priore de Bradenestokename in Farend per duos solidos annuos et vnumeral acras terre cum pertinentiis quas tenuit de predictis abbatename et conuentuname in campo de Farend absque ullo retinemento ad ipsum et ad heredes suos pertinente habend et tenend bene et in pace in perpetuum Ita tamen quod Iuliana mater prenominati Robertiname tenebit prefatum burgagium et dictas vnumeral acras tota uita sua et post decessum eius recipient predicti abbasname et conuentusname absque omni dilatione et contradictione predictum burgagium et vnumeral acras terre cum pertinentiis suis et dabunt Robertoname prefato et heredibus suis uel assignatis xnumeral libras sterlingorum infra viinumeral dies proximo sequentes mortem matris sue Et ad roborandum hanc conuentionem promiserunt partes et statuerunt ad inuicem predicta firmiter obseruare sub pena centum solidorum Pro hac autem conuentione et concessione dederunt dicto Robertoname dicti abbasname et monachiname iiiinumeral marcas sterlingorum pre manibus Et in huius rei testimonium huic scripto in modum cyrographi confecto mutuo apposuerunt sigilla sua Hiis testibus