Charter Document - 00131021
Charter Number: | 00131021 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1209 - 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gracia Lincolniensis episcopus salutem in domino Quia ea que locis religiosis conferuntur beneficia dignum est episcopalis auctoritatis robore communiri ne malignancium prauitate possint inposterum perturbari aut tractu temporis obliuione sepeliri Ad vniuersitatis vestre noticiam uolumus peruenire nos rata habere et presenti scripto confirmare deo et ecclesie beate Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus ecclesiastica beneficia sicut eis racionibiliter sunt collata que propriis nominibus presenti annotacione duximus exprimenda Ex dono videlicet Willelmi de Messend fundatoris abbatie de Messend ecclesiam de Messend Ex dono Giffardi Palefridi ecclesiam de Kenebell Ex dono Rogeri Gargat ecclesiam de Kauersfeld Ex dono Walteri Giffardi comitis Bukynghamme ecclesiam de Siplake Ex dono Ricardi de Turuill ecclesiam de Chalfhunte Ex dono Willelmi de Turuille sexaginta s in ecclesia de Tappelawe et capellam de Leia sub annua pensione vj s matrici ecclesie de Weston annuatim persoluendos Has prenominatas elemosinas cum omnibus que ad easdem pertinent prefatis canonicis confirmamus et pontificali auctoritate corroboramus sicut carte donatorum quas inspeximus testantur Quod ut ratum et firmum in perpetuum permaneat presentis scripti attestacione et sigilli nostri inpressione duximus confirmandum Salua in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate Testibus magistro Rogero de Rothelueston magistro Willelmo Wacelyn Roberto Bardolf magistro Gaufrido de Sancto Edwardo Gaufrido notario