Charter Document - 00130249

Charter Document - 00130249


Charter Number: 00130249
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gracia archidiaconus Bukingham uniuersis catholice ecclesie filiis salutem Notum sit uniuersitati uestre causam que uertebatur inter abbatem et canonicos de Messend et Willelmum de Turuilla et Gaufridum clericum fratrem eius super ecclesia de Weston mediante concordia in hunc modum esse sopitam Prefatus siquidem G et successores sui in ecclesia de Tappelawa predictis canonicis singulis annis soluet sexaginta solidos sterlingorum in ecclesia de Tappellawa pro bono pacis scilicet uiginti solidos in natali domini xx s ad Pascha xx solidos ad festum Sancti Michaelis Ita quod nisi predicti lx solidi ad primam exaccionem canonicorum ad predictos terminos soluti fuerint pretaxatus clericus et eius successores in ecclesia de Tappellawa eos deferent infra octauas eorundem terminorum usque Messend et ibi eos predictis canonicis persoluent Accessit autem ad hec uoluntas et assensus predicti Willelmi de Turuilla eiusdem ecclesie patroni saluo tamen in omnibus ipsi W et heredibus suis iure patronatus in prefata ecclesia Ita quod predicti canonici nichil iuris umquam in ecclesia ipsa sibi poterunt uendicare preter predictos lx s Set persona eiusdem ecclesie decedente clericus ad presentacionem predicti W uel heredum suorum institutus prefatum redditum de ecclesia illa canonicis annuatim iuramenti religione inter posita persoluet Preterea canonici sicut capellam de Lee prius pacifice possederunt sub annua pensione sex solidorum matrici ecclesie de Westona annuatim persoluenda ita eam decetero pacifice et sine controuersia sub eadem pensione infra natale domini persoluendam possidebunt in perpetuum Hanc autem conuencionem se firmiter obseruaturum tam per libatus abbas quam sepedictus G clericus necnon et predictus Willelmus de Turuilla in presencia domini Ricardi Cantuar episcopi iurauit Ita quod abbas pro se et conuentu suo iurauit quod super ecclesiis spectantibus ad donacionem memorati W et heredum suorum nichil umquam sibi iuris uendicabunt nisi de uoluntate ipsius W uel heredum suorum Ut autem hec conuencio firma et stabilis in perpetuum permaneat sigillis abbatis et conuentus de Messend ex una parte cirographi et sigillis predictorum Willelmi de Turuilla et G clerici fratris sui ex alia parte pendentibus corroboratur et confirmatur Ego quoque predictam composicionem ratam habeo et predictos lx solidos et prefatam capellam de Leia sub predicta pensione tenendam canonieis de Messend in perpetuum possidenda Lincoln ecclesie auctoritate et mea confirmo Testibus Alardo fratre meo Bartholomeo et Radulfo decanis A et P canonicis de Messend Nigello presbitero de Riseburgh Ricardo presbitero de Eilesbir Radulfo capellano de Wendouere Luca clerico de Stanes Benedicto clerico de Hertwella Willelmo milite de la Merse Ricardo milite de Kenebella et Willelmo milite fratre eius Et multis aliis

Source (click image below to view full size)