Charter Document - 00130241

Charter Document - 00130241


Charter Number: 00130241
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1225 - 1275
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conuencio facta inter dominum abbatem et conuentum de Messendene ex una parte et Galfridum filium Roberti de la Hulle ex parte altera uidelicet quod predicti abbas et conuentus concesserunt remiserunt et quietum clamauerunt dicto Galfrido totam illam croftam cum pertinenciis suis quam habuerunt de dono Cecilie de Mentlesham que prius fuit de tenemento eiusdem Galfridi Habendam et tenendam dicto Galfrido heredibus et assignatis suis sine calumpnia predictorum abbatis et conuentus Pro qua autem concessione remissione et quieta clamancia idem Galfridus et heredes et assignati sui de dicta crofta in puram et perpetuam elemosinam singulis annis reddent sexdecim denarios domui de Messend ad duos anni terminos uidelicet ad festum beate Marie in Marcio medietatem et ad festum beati Michaelis aliam medietatem Et ad maiorem [] Hiis testibus Rogero de Astwik Thoma de Erda Hugone filio Petri seruientis Iohanne Marcade Stephano de Wycumbe clerico Et aliis

Source (click image below to view full size)