Charter Document - 00130235

Charter Document - 00130235


Charter Number: 00130235
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1237 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Inge dedi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Messendene et canonicis ibidem deo seruientibus unam dimidiam acram terre mee que iacet inter terram abbatis de Messend et terram Symonis bedelli in Oswithesdene et unam rodam terre mee que iacet inter terram magistri Ricardi de Eylesbiri et terram Galfridi Lelord et abutat uersus regalem uiam ex parte boriali crucis apud Hoges in puram et perpetuam elemosinam Habendas et tenendas de me et heredibus meis libere et quiete integre et pacifice sicut liberam et puram elemosinam Et ego [] Hiis testibus domino Hugone uicario de Wendouer Reginaldo de Awelton Waltero Parcer Henrico [] Ella de Wymberuille Willelmo Trenchant Iohanne de Dodreshulle Hugone camerario Bartholomeo de Hampdene Et aliis Ad cuius rei corroboracionem presenti carte sigillum meum apposui

Source (click image below to view full size)