Charter Document - 00130230

Charter Document - 00130230


Charter Number: 00130230
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1243
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Walterus Parcere filius Walteri Parcere concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus omne donum quod Matildis mater mea in sua ligia et viduali potestate dedit predictis canonicis et carta sua confirmauit sicut in eadem carta plenius continetur et omne ius quod habui uel habere debui in omnibus tenementis et tenentibus predictis canonicis et predicta matre mea concessis et predicta carta sua confirmatis Et ego [] Ut igitur [] Testibus Henrico de Scaccario Radulfo de Wedona Waltero Mantel Rogero de Wymberuille Roberto de Whelpeleie Rogero de Hampton Hugone de Hauekeserd Willelmo de Horwude Et aliis

Source (click image below to view full size)