Charter Document - 00130218
| Charter Number: | 00130218 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1225 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus Parcere dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Iohanni filio Hereberti pro homagio et seruicio suo totam terram in Wendouera que iacet iuxta mesuagium quod fuit Milonis ex parte occidentis quam predictus Iohannes cum quodam fossato circumiuit tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis in feodo et hereditate libere et quiete et pacifice pro quatuor solidis inde annuatim michi et heredibus meis reddendis pro omnibus seruiciis scilicet duos solidos ad festum beate Marie in Marcio et duos solidos ad festum Sancti Michaelis Pro hac autem donacione et concessione et confirmacione predictus Iohannes dedit michi unam marcam argenti in gersumam et Matildi uxori mee et pueris meis unam ouem et xij d Preterea sciendum est quod ego Walterus Parcere [] Hiis testibus Reginaldo de la Le Henrico fratre eius Ricardo de la Duna Helia filio eius Willelmo de Hechingham Hugone de la Le Galfrido de Mordene Amiso filio Alani Et aliis
