Charter Document - 00130216
Charter Number: | 00130216 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Henrici de la Le dedi et concessi et presenti carta confirmaui deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam tres acras terre mee in Wendouere que iacent inter Stokkingham que fuit Reginaldi de la Le et acram meam proximam terre Hugonis de la Le et inter terram Ricardi de Mordena et acram Gilberti filii Felawe et quoddam pratum quod uocatur le Ham quod iacet inter Warenbeker et Fifhewe Preterea duas acras prati cum omnibus pertinenciis suis ad Scirrfedewelle et totum seruicium quod Ricardus de Mordene michi debebat de tota terra quam de feodo meo tenuit in eadem uilla Hec omnia predictis canonicis dedi libera et quieta ab omnibus seruiciis sectis et exaccionibus ad me uel ad heredes meos pertinentibus Et ego [] Hiis testibus Henrico de Scaccario Ricardo de la Tur Waltero Mantel Ingelram de Betun Roberto Braund Adam Walder Hugone de Chalfhunte Stephano de Horton Et multis aliis