Charter Document - 00130188
Charter Number: | 00130188 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1234 - 1252 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohanna de Sanford filia Hugonis de Noers in ligia uiduitate mea pro salute anime mee et animabus omnium antecessorum et successorum meorum dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui pro me et heredibus meis et assignatis Willelmum quondam natiuum meum cum tota sequela sua specialiter elemosinarie de Messenden et eiusdem elemosinarie custodibus Habendum et tenendum dictum Willelmum cum tota sequela sua de me et heredibus meis et assignatis dicte elemosinarie libere pure quiete bene et pacifice sicut decet liberum hominem Ita tunc quod ego predicta Iohanna pro me et heredibus meis et assignatis omni iuri meo et clamio quod in predicto Willelmo uel in sequela sua habui uel habere potui sponte renunciaui Pro hac autem donacione mea et iuris mei et clamii renunciacione dedit michi custos predicte elemosinarie duas marcas argenti in gersumam In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Roberto tunc uicario de Messend Helya de Wimberuille Roberto de Kingeshull Thoma del Erde Thoma de Wydemere Petro seruiente Et aliis