Charter Document - 00130181
Charter Number: | 00130181 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Rogerus filius Raueningi de Messendena dedi deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus totam terram de Pirenore in perpetuam elemosinam quam pater meus Raueningus eis dedit et carta sua confirmauit liberam et quietam ab omni consuetudine et exaccione et seruicio preterea duos solidos quos annuatim reddent domino de Wendouere Hiis testibus Alano capellano Hugone de Nuiers Nigello de Burton Radulfo Harpario Alexandro de Hamden Roberto clerico Arnoldo de Hercius Willelmo de Kenebell Arnoldo de Wendouere Willelmo filio Radulfi de Hugend