Charter Document - 00130175

Charter Document - 00130175


Charter Number: 00130175
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1206 - 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo de Gurnay salutem Noueritis quod ego dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam pro salute mea et pro salute animarum Hugonis patris mei et Milesent matris mee et Iuliane uxoris mee et omnium antecessorum et successorum nostrorum totam terram quam prefati canonici tenuerunt [de Piterleia et] de Pirenora et totam terram que fuit Hugonis Gruin et totam terram quam tenuerunt apud Huchendenam et quinque acras terre quas Thomas filius Rogeri cementarii et Kadulfus de Losmere termerunt de predictis canonicis et totam terram cum bosco que est inter Prestwude et uiam de Piterleistan et inter terram Hugonis de Nuiers de maiori Messend et uiam Londoniensem Quare uolo et concedo ut predicti canonici habeant et teneant omnia prefata tenementa cum omnibus pertinenciis suis de me et heredibus meis libera et quieta ab omnibus seruiciis Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis xl et v solidos Scilicet xxij solidos et sex denarios ad festum Sancte Marie in Marcio et xxij solidos et sex denarios ad festum Sancti Michaelis Et pro hac donacione et confirmacione dederunt michi predicti canonici x marcas argenti de gersuma Testibus Odone de Bramuster Gilberto de Sana Symone de Bereuill Iohanne preposito Reginaldo de Hamden Symone Hothede Matheo Brand

Source (click image below to view full size)