Charter Document - 00130161

Charter Document - 00130161


Charter Number: 00130161
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1184 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Ingelramus de Fienes concedo et presenti carta confirmo ecclesie Sancte Marie de Messendene et canonicis ibidem deo seruientibus totam terram de Piterleia sicut predicti canonici fossis suis et sepibus eam circumdederunt Pro qua terra annuatim quatuor solidos pro omni seruicio reddere debent Confirmo eciam eis totam terram que fuit Hugonis Grom unde nouem solidos et tres denarios et obolum annuatim pro omni seruicio reddere solent Preterea confirmo predictis canonicis totum tenementum quod tenent de feudo meo apud Hugend unde uiginti et ix solidos et ix denarios annuatim pro omni seruicio reddunt Et quinque acras terre de Eustachio de Betuine emerunt unde annuatim quatuor denarios reddere debent Confirmo eciam totam terram de Pirenore pro qua quatuor solidos annuatim reddere debent pro omni seruicio Quare uolo et concedo ut predicti canonici predicta tenementa habeant et teneant libere pacifice et quiete cum omnibus pertinenciis suis Testibus Hugone de Curteuile Willelmo de Loges Hugone Merlin Roberto del Brok Helya filio eius Alexandro de Hamdene Helia hostiario Ingelramo de Leya

Source (click image below to view full size)