Charter Document - 00130148

Charter Document - 00130148


Charter Number: 00130148
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Cecilia filia Ysabelle filie Galfridi Swart in uirginitate mea et libera potestate mea concessi et presenti scripto confirmaui Waltero mercatori marito Marie matertere [] Habend et tenend [] sicut carta quam dictus Walterus inde habuit de dicta I matre mea testatur et proportat Insuper concessi et confirmaui eidem Waltero duas acras terre apud Kingeshulle quas Ricardus filius Auiue tenuit de predicta Isabella matre mea Habendas et tenendas dicto Waltero et heredibus suis per liberum seruicium sex denariorum annuatim pro omnibus seruiciis et demandis excepto forinseco seruicio cum acciderit sicut carta quam dictus Ricardus filius Auiue inde habuit proportat Et ego [] Pro qua concessione et confirmacione dedit michi dictus Walterus viginti solidos sterlingorum In huius [] Hiis testibus domino Henrico de Scaccario domino Roberto Brand Willelmo filio Walderi Alano Payn Waltero de Puderuge Rogero Menge Willelmo Menge Ricardo Blundo Waltero Mantel Thoma del Erde Nicholao de Kingeshulle Et aliis

Source (click image below to view full size)