Charter Document - 00130145
Charter Number: | 00130145 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus filius Geruasii de Hugendene dedi concessi et presenti carta mea confirmaui Waltero mercatori de Wicumbe pro homagio et seruicio suo totam partem meam graue quod michi descendit in hereditatem ex parte iuris mee en la Frithe et totam illam aliam partem que iacet in magna graua scilicet que iacet inter terram Matildis matertere mee et mesuagium quod fuit Ricardi filii Auiue Habendas et tenendas sibi et heredibus suis de me et heredibus meis libere quiete integre bene et in pace sicut diuise et mete diuidunt circumdant et purportant Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui sex denarios scilicet ad festum Sancti Michaelis tres denarios et ad festum Sancte Marie in Marcio tres denarios pro omnibus seruiciis exaccionibus consuetudinibus et demandis ad me et heredes meos pertinentibus saluo forinseco seruicio quantum ad tantam terram pertinet Pro hac autem donacione et concessione predictus Walterus dedit michi duas marcas argenti in gersumam Et ego [] In huius [] Hiis testibus Roberto Brand Thoma de Herda Taylifero de Kingeshulle Nicholao de Kingeshull Iohanne de Crondon Thoma Mantel Iohanne de Ponte clerico Et aliis