Charter Document - 00130144
Charter Number: | 00130144 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis ad quos presens scriptum peruenerit Matildis filia Galfridi Swart salutem Sciatis me assensu et consensu Helie filii Ricardi Harald heredis mei concessisse et presenti scripto confirmasse Ricardum filium Hugonis Swift liberum esse in perpetuum Et quia uolo quod dictus Ricardus et heredes sui sine calumpnia et contradiccione de me et heredibus meis et de omnibus hominibus sine fine sint liberi huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero Mantel Rogero de Messend Galfrido filio Geruasii de Hugend Taylef filio Galfridi Thoma Mantel Henrico Iuuene Et aliis