Charter Document - 00130137

Charter Document - 00130137


Charter Number: 00130137
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Ingelram de Betun concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam omnia tenementa que prefati canonici tenuerunt de feudo meo in Kingeshulle tam in propriis dominicis quam in feoffamentis hominum suorum sicut fossatis uel sepibus conprehensa sunt Dedi eciam eisdem canonicis quoddam incrementum de bosco meo de Piterleystan usque Birchemere et inde usque ad terram Ricardi filii Edwini sicut sepibus conclusum est Et ex altera parte de Piterleistan usque ad terram Walteri de Wicumbe sicut uia que uadit uersus le Depemulle proportat Dedi eciam eis omnia incrementa de bosco meo que sunt ante teneduras hominum suorum in Kingeshulle sicut fossatis uel sepibus inclusa sunt Hec omnia dedi et concessi et presenti carta confirmaui predictis canonicis habenda et tenenda de me et heredibus meis in perpetuum bene et in pace quiete et honorifice in plano et in bosco in uiis in semitis in exitibus et introitibus pascuis et communis et in omnibus aliis libertatibus sicut decet liberam et perpetuam elemosinam Et ego et heredes mei [] Et pro hac donacione warantizacione et carte mee confirmacione dederunt michi prefati canonici in gersumam xl solidos sterlingorum et soluent miehi annuatim et heredibus meis quadraginta nouem solidos et obolum In huius rei [] Hiis testibus Henrico de Scaccario Ricardo de la Tur Waltero Mantel Roberto Brand Nicholao de Kingeshulle Waltero de Wicumbe Henrico Iuuene Stephano de Horton Hugone de Chalfhunte Ricardo Cardun Et aliis

Source (click image below to view full size)