Charter Document - 00130136

Charter Document - 00130136


Charter Number: 00130136
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Ingelramus de Betin concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicos ibidem deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum omnia tenementa que prefati canonici tenuerunt de feudo meo in Kingeshulle scilicet totam terram cum toto bosco de Piterleia que iacet ex utraque parte uie Piterleiston que uadit uersus Wycumbe extensam ex una parte usque ad terram Ricardi Sperling et usque ad terram que fuit Galfridi de Kingeshulle et ex alia parte sicut tenementa sepibus et fossatis sunt circumdata et totam terram de Pirenore et totam terram que fuit Hugonis Gruin et totam terram quam prefati canonici tenuerunt apud Hugend et quinque acras terre quas emerunt de patre meo Habendas et tenendas de me et heredibus meis libere quiete sicut decet liberam puram et perpetuam elemosinam Reddendo inde michi uel heredibus meis xl et nouem solidos et duos denarios et obolum medietatem ad festum Sancte Marie in Marcio et medietatem ad festum Sancti Michaelis pro omnibus seruiciis et consuetudinibus et exaccionibus Et ego [] Et pro hac confirmacione et warantizacione prefati canonici dederunt michi l solidos et unam robam Ut hoc autem ratum sit et notorium presens scriptum sigilli mei apposicione roboraui Testibus Willelmo de Turuille Ricardo fratre eius Wydone de Morters Helya de Wymberuill Ricardo fratre eius Ricardo de Belinden Thoma de Capes et Rogero fratre eius Hugone de Tertre Iacobo de Penna Matheo Brand Helia Gynant Willelmo de la grene mile Willelmo aurifabro Waltero Parcere

Source (click image below to view full size)