Charter Document - 00130133

Charter Document - 00130133


Charter Number: 00130133
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1240 - 1268
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas Mantel et heredes mei tenemur infossare et claudere illam terram quam tenemus et tenere debemus de Roberto Byl de feodo Roberti clerici in Kingeshulle ita quod ego nec heredes mei herbagium nec pasturam extra metas fossati non possumus nec debemus exigere nec de iure in terra dicti Roberti uel heredum suorum clamare preter tantummodo introitum et exitum et hoc sine dampno In huius rei [] Hiis testibus domino Valentino rectore de parua Messend persona Alano Payn Thoma del Erde Simone Nigro Petro seruiente de Messend H Iuuene et aliis

Source (click image below to view full size)