Charter Document - 00130128
Charter Number: | 00130128 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
Date: | 1200 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Agnes filia Ricardi de Espele quondam uxor Ricardi Swift in ligia uiduitate mea concessi et presenti carta mea confirmaui post mortem dicti Ricardi quondam uiri mei Roberto filio Osberti fabri quinque rodas terre cum pertinenciis in Kingeshulle que iacent in Putforlong inter terram dicti Roberti et terram Walteri mercatoris Habendas et tenendas quinque rodas terre cum pertinenciis dicto Roberto et heredibus suis uel cui eas assignare uoluerit de me et heredibus meis Reddendo inde michi et heredibus meis ipse et heredes sui uel eius assignati ad festum Sancte Marie in Marcio duos denarios ad festum Sancti Michaelis duos denarios pro Omnibus seruiciis consuetudinibus omnimodis sectis et secularibus demandis sicut plenius et melius distinguitur in carta quam dictus Robertus habuit de Ricardo quondam uiro meo et testatur Et ego [] Ut autem predicta firmiter se habeant in perpetuum hanc presentem cartam sigillo meo affirmaui Hiis testibus domino Roberto Brand Rogero de Messend Alexandro de Hamden Waltero Mantel Petro seruiente de Messend Henrico Iuuene Thoma Mantel Helia Reland Fulcone filio Nicholai et multis aliis