Charter Document - 00130125
Charter Number: | 00130125 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1217 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Isabella filia Galfridi filii Rogeri Swart concessi et hac presenti carta mea confirmaui in ligia et uirginali potestate mea Roberto filio Osberti fabri pro homagio et seruicio suo totam terram illam cum pertinenciis suis que iacet inter terram que fuit Michaelis Mantel et terram que fuit Ricardi Sperling Quam dictus Osbertus pater dicti Roberti et antecessores eius libere tenuerunt de Galfrido patre meo et antecessoribus meis in Kingeshulle Tenendam et habendam dicto Roberto et heredibus suis de me et heredibus meis libere et quiete integre in bosco in plano in pasturis in pascuis in liberis introitibus et exitibus et communis et omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus Reddendo inde annuatim dictus Robertus et heredes sui michi Ysabel et heredibus meis quatuor solidos et nouem denarios Scilicet ad festum beate Marie in Marcio viginti octo denarios et ob et ad festum beati Michaelis xx et viij denarios et ob pro omnibus seruiciis consuetudinibus sectis et demandis secularibus Et ego Ysabel [] Pro hac autem concessione et presentis carte confirmacione et warantia dictus Robertus dedit michi Ysabel octo solidos sterlingorum Et ut [] Hiis testibus domino Henrico de Scaccario domino Reginaldo de Hamden Matheo Brand Ada tunc senescallo de Messend Ada de Stokka Willelmo de la Lude Henrico de la Lude Roberto filio Ernadi Iuuenis Petro de Whelpeleie Ricardo de la Hulle Simone filio decani Et multis aliis