Charter Document - 00130111
Charter Number: | 00130111 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1270 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Iohannes Braund filius Roberti Brand militis pro salute anime mee et antecessorum meorum quietum clamaui domino abbati de Messend et eiusdem loci conuentui unum denarium annui redditus quem michi annuatim reddere solebant pro terra quam de me tenuerunt in Hugend et unum obolum annui redditus quem de tenemento quod fuit Willelmi le Famel percipere annuatim consueui Et eciam omne ius quod habui vel habere potui racione predicti oboli in tenemento dicti Willelmi le Famel et eciam sectam curie mee debitam qualemcumque Istam autem quietam clamacionem pacificam et meram puram liberam integram et perpetuam pro me et heredibus meis vel assignatis quibuscumque ego predictus Iohannes Brand sigilli mei munimine presens scriptum sollempniter duxi roborandum Hiis testibus Iohanne de Wedone Roberto Mantel militibus Waltero de Alemere Iohanne de la Combe Willelmo de Aula Et aliis