Charter Document - 00130105
Charter Number: | 00130105 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1268 - 1278 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Willelmus abbas de Messend et eiusdem loci conuentus eternam in domino salutem Ad noticiam uestram uolumus peruenire nos unanimi assensu et consensu concessisse Iohanne le Strange que fuit quondam uxor Roberti le Strange clerici tenementum cum omnibus pertinenciis suis illud scilicet tenementum in uilla de Messend quod dictus Robertus Strange maritus eius de nobis aliquando tenuit [et] per scriptum suum datum ante decessum suum deo et ecclesie beate Marie de Messend ad sustentandum luminare coram magno altari concessit et quietum clamauit Habendum et tenendum dicte Iohanne ad totam uitam suam de nobis et successoribus nostris Reddendo inde annuatim xxvj denarios ad duos anni terminos uidelicet ad festum beate Marie in Marcio magistro hospitii x d et sacriste ad luminare iij d et ad festum Sancti Michaelis precentori x d et sacriste ad luminare iij d pro omnibus seruiciis consuetudinibus et demandis Et nos [] In cuius rei testimonium huic scripto signum nostrum apposuimus Hiis testibus Hugone le seriaunt Galfrido del Erde Iohanne Markeday Willelmo de Stok Willelmo Sutor Et aliis multis