Charter Document - 00130094
Charter Number: | 00130094 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1275 - 1299 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Iohannis de Westhalle concessi remisi et quietumclamaui Isabelle sorori mee pro me heredibus et assignatis meis et pro duobus solidis bone monete quos michi permanibus pacauit totum ius et clamium quod habui uel habere potui nomine hereditatis per decessum patris mei Iohannis in mesuagio illo cum pertinenciis suis quod iacet inter mesuagium Reginaldi clerici et mesuagium Reginaldi Hoeles Habendum et tenendum sine calumpnia mei heredum et assignatorum meorum Faciendo inde annuatim debitum seruicium et assuetum sicut continetur in carta feoffamenti quam habuit de Iohanne patre meo Ita tamen quod nec ego Henricus nec heredes nec assignati mei nec aliquis per nos uel pro nobis aliquid iuris uel clamii in dicto tenemento decetero poterimus exigere uel clamare Et ut [] Hiis testibus Hugone filio Petri seruientis Waltero fratre suo Stephano de Wicumbe clerico Willelmo Aungeuin Willelmo le mercer Reginaldo clerico Willelmo de Stoke Et aliis