Charter Document - 00130093

Charter Document - 00130093


Charter Number: 00130093
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Alicia quondam uxor Reginaldi clerici de Reseburghe in libera uiduitate mea concessi remisi quietum clamaui pro me heredibus meis et assignatis meis quibuscumque abbati et conuentui de Messend et eorum successoribus totum ius et clamium quod habui uel aliquo modo habere potui per decessum uiri mei in mesuagio cum pertinenciis suis in magna Messend quod fuit Iohannis de Westalle sine aliquo retinemento Pro hac autem concessione remissione et quieta clamancia predicti abbas et conuentus michi satisfecerunt In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Hugone le seriaunt Iohanne Markeday Iohanne Bocage Henrico le strange et Rogero Scot et aliis

Source (click image below to view full size)