Charter Document - 00130086

Charter Document - 00130086


Charter Number: 00130086
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Galfridus filius Radulphi filii Hernwisii dedi et presenti carta mea confirmaui assensu Alicie matris mee canonicis de Messend in perpetuam elemosinam dimidium prati quod fuit patris mei et unam acram terre que iacet in lato campo et dimidiam acram que iacet in alio campo et dimidiam acram que iacet in tercio campo de hereditate mea in Kyngeshulle Reddendo michi et heredibus meis annuatim pro predicto prato et pro prefatis terris duos denarios ad festum Sancte Marie in Marcio pro omni seruicio et consuetudine et exaccione Et ego [] Et pro hac concessione et confirmacione prefati canonici dederunt michi decem solidos Testibus Ricardo de la Duna et Helia filio eius Ernaldo de Kyngeshulle et Augero filio eius Gilberto de Wika Adam del Bus Rogero dispensatore Willelmo de Wendouere

Source (click image below to view full size)