Charter Document - 00130081

Charter Document - 00130081


Charter Number: 00130081
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1255
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas del Erde dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam ad officium cellarii pratum meum in uilla de Messend illud scilicet quod iacet inter pratum quod fuit quondam Iuliane de Sanford tunc recluse de Messend et ortum predictorum abbatis et conuentus de Messend sine alique retinemento Et omne ius quod habui uel habere potui in predicto prato Habendum et tenendum de me et heredibus meis predictis abbati et conuentui et successoribus suis libere quiete ab omni seruicio consuetudine et exaccione seculari sicut decet liberam puram et perpetuam elemosinam Et ego [] Et pro hac donacione et carte mee confirmacione predicti abbas et conuentus dederunt michi xx solidos in gersumam Et ut [] Hiis testibus domino Alexandro de Hamden domino Radulfo de Scaccario domino Galfrido Neyrnut Rogero de Wymberuile Galfrido [] Petro seruiente Ricardo Kardun Et multis aliis

Source (click image below to view full size)