Charter Document - 00130075
Charter Number: | 00130075 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Missenden Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1219 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Hamo de Henigefeld concessi et carta mea confirmaui canonicis de Messend in perpetuam elemosinam terram de Messend que Hida appellatur ut eam ita libere et quiete et pacifice teneant sicut eam tempore Manasser de Dammartin et tempore Mabilie matris mee tenuerunt Reddendo michi et heredibus meis annuatim xx solidos apud Heningefeld x infra octabas Pasche et x infra octabas Sancti Michaelis pro omnibus seruiciis et consuetudinibus et exaccionibus Teste Gilberto filio presbiteri de Messend Roberto filio Iohannis de Stached Ricardo clerico de Bledlewe Thoma de Heningefeld Rogero filio eius Almario de la Bataile Ricardo Ruffo monacho Sancte Marie de Becco